=27.= C. Lutātiō Catulō A. Postumiō Albīnō cōnsulibus, annō
bellī Pūnicī vīcēsimō et tertiō Catulō bellum contrā Āfrōs
commissum est. Profectus est cum trecentīs nāvibus in 15
Siciliam; Āfrī contrā ipsum quadringentās parāvērunt.
Numquam in marī tantīs cōpiīs pūgnātum est. Lutātius
Catulus nāvem aeger ascendit; vulnerātus enim in pūgnā
superiōre fuerat. Contrā Lilybaeum, cīvitātem Siciliae,
pūgnātum est ingentī virtūte Rōmānōrum. Nam LXIII 20
Karthāginiēnsium nāvēs captae sunt, CXXV dēmersae, XXXII
mīlia hostium capta, XIII mīlia occīsa, īnfīnītum aurī, argentī,
praedae in potestātem Rōmānōrum redāctum. Ex
classe Rōmānā XII nāvēs dēmersae. Pūgnātum est VI Īdūs
Mārtiās. Statim pācem Karthāginiēnsēs petīvērunt tribūtaque 25
est hīs pāx. Captīvī Rōmānōrum quī tenēbantur ā
Karthāginiēnsibus redditī sunt. Etiam Karthāginiēnsēs
27 petīvērunt ut redimī eōs captīvōs licēret quōs ex Āfrīs
Rōmānī tenēbant. Senātus iussit sine pretiō eōs darī quī
in pūblicā cūstōdiā essent; quī autem ā prīvātīs tenērentur
ut pretiō dominīs redditō Karthāginem redīrent atque id
pretium ex fiscō magis quam ā Karthāginiēnsibus solverētur. 5
=28.= Q. Lutātius A. Mānlius cōnsulēs creātī bellum Faliscīs
intulērunt, quae cīvitās Ītaliae opulenta quondam fuit.
Quod ambō cōnsulēs intrā sex diēs, quam vēnerant, trānsēgērunt
XV mīlibus hostium caesīs, cēterīs pāce concessā,
agrō tamen ex medietāte sublātō. 10
LIBER TERTIUS
FROM THE END OF THE FIRST TO THE END OF THE SECOND PUNIC WAR,
241-201 B.C.
=1.= Fīnītō igitur Pūnicō bellō, quod per XXIII annōs trāctum
est, Rōmānī iam clārissimā glōriā nōtī lēgātōs ad Ptolemaeum,
Aegyptī rēgem, mīsērunt auxilia prōmittentēs, quia
rēx Syriae Antiochus bellum eī intulerat. Ille grātiās
Rōmānīs ēgit, auxilia nōn accēpit. Iam enim fuerat pūgna 15
trānsācta. Eōdem tempore potentissimus rēx Siciliae Hierō
Rōmam vēnit ad lūdōs spectandōs[57] et ducenta mīlia modiōrum[58]
trīticī populō dōnum exhibuit.
_Sardinia taken by the Romans, 238 B.C._
=2.= L. Cornēliō Lentulō Fulviō Flaccō cōnsulibus, quibus
Hierō Rōmam vēnerat, etiam contrā Ligurēs intrā Ītaliam 20
bellum gestum est et dē hīs triumphātum. Karthāginiēnsēs
28 tamen bellum reparāre temptābant, Sardiniēnsēs, quī ex
condiciōne pācis Rōmānīs pārēre dēbēbant, ad rebellandum[59]
impellentēs. Vēnit tamen Rōmam lēgātiō Karthāginiēnsium
et pācem impetrāvit.
=3.= T. Mānliō Torquātō C. Atīliō Bulcō cōnsulibus dē 5
Sardīs triumphātum est, et pāce omnibus locīs factā Rōmānī
nūllum bellum habuērunt, quod hīs post Rōmam conditam
semel tantum Numā Pompiliō rēgnante contigerat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account