=15.= Intereā ad Hispāniās, ubi occīsīs duōbus Scīpiōnibus
nūllus Rōmānus dux erat, P. Cornēlius Scīpiō mittitur,
fīlius P. Scīpiōnis, quī ibīdem bellum gesserat, annōs nātus
quattuor et vīgintī, vir Rōmānōrum omnium et suā aetāte
et posteriōre tempore ferē prīmus. Is Karthāginem Hispāniae 5
capit, in quā omne aurum, argentum et bellī apparātum
Āfrī habēbant, nōbilissimōs quoque obsidēs, quōs ab Hispānīs
accēperant. Māgōnem etiam, frātrem Hannibalis,
ibīdem capit, quem Rōmam cum aliīs mittit. Rōmae[70] ingēns
laetitia post hunc nūntium fuit. Scīpiō Hispānōrum obsidēs 10
parentibus reddidit; quārē omnēs ferē Hispānī ūnō
animō ad eum trānsiērunt. Post quae Hasdrubalem, Hannibalis
frātrem, victum[71] fugat et praedam māximam capit.
_Recapture of Tarentum, 209 B.C._
=16.= Intereā in Ītaliā cōnsul Q. Fabius Māximus Tarentum
recēpit, in quā ingentēs cōpiae Hannibalis erant. Ibi etiam 15
ducem Hannibalis Carthalōnem occīdit, XXV mīlia hominum
cāptīvōrum vēndidit, praedam mīlitibus dispertīvit, pecūniam
hominum vēnditōrum ad fiscum rettulit. Tum multae
cīvitātēs Rōmānōrum, quae ad Hannibalem trānsierant
prius, rūrsus sē Fabiō Māximō dēdidērunt. Īnsequentī 20
annō Scīpiō in Hispāniā ēgregiās rēs ēgit et per sē et per
frātrem suum L. Scīpiōnem; LXX cīvitātēs recēpērunt. In
Ītaliā tamen male pūgnātum est. Nam Claudius Mārcellus
cōnsul ab Hannibale occīsus est.
=17.= Tertiō annō postquam Scīpiō ad Hispāniās profectus 25
fuerat, rūrsus rēs inclitās gerit. Rēgem Hispāniārum māgnō
34 proeliō victum in amīcitiam accēpit et prīmus omnium ā
victō obsidēs nōn poposcit.
_Battle of Metaurus, 207 B.C._
=18.= Dēspērāns Hannibal Hispāniās contrā Scīpiōnem diūtius
posse retinērī, frātrem suum Hasdrubalem ad Ītaliam
cum omnibus cōpiīs ēvocāvit. Is, veniēns eōdem itinere[72] quō 5
etiam Hannibal vēnerat, ā cōnsulibus Ap. Claudiō Nerōne
et M. Līviō Salīnātōre apud Sēnam, Pīcēnī cīvitātem, in
īnsidiās compositās incidit. Strēnuē tamen pūgnāns occīsus
est; ingentēs ēius cōpiae captae aut interfectae sunt, māgnum
pondus aurī atque argentī Rōmam relātum est. Post 10
haec Hannibal diffīdere iam dē bellī coepit ēventū. Rōmānīs
ingēns animus accessit; itaque et ipsī ēvocāvērunt ex
Hispāniā P. Cornēlium Scīpiōnem. Is Rōmam cum ingentī
glōriā vēnit.
=19.= Q. Caeciliō L. Valeriō cōnsulibus omnēs cīvitātēs, quae 15
in Bruttiīs ab Hannibale tenēbantur, Rōmānīs sē trādidērunt.
_Scipio crosses into Africa, 204 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account