=4.= L. Cornēliō Scīpiōne et C. Laeliō cōnsulibus[80] Scīpiō
Āfricānus frātrī suō L. Cornēliō Scīpiōnī cōnsulī lēgātus 15
datus contrā Antiochum profectus est. Hannibal, quī cum
Antiochō erat, nāvālī proeliō[81] victus est. Ipse posteā
Antiochus circā Sipylum apud Māgnēsiam, Asiae cīvitātem,
ā cōnsule Cornēliō Scīpiōne ingentī proeliō[81] fūsus est.
Auxiliō fuit Rōmānīs in eā pūgnā Eumenēs, Attalī rēgis 20
frāter, quī Eumeniam in Phrygiā condidit. Quīnquāgintā
mīlia peditum, tria equitum eō certāmine ex parte rēgis
occīsa sunt. Tum rēx pācem petīt. Īsdem condiciōnibus
data est ā senātū, quamquam victō, quibus ante offerēbātur:
ut ex Eurōpā et Asiā recēderet atque intrā Taurum sē continēret, 25
decem mīlia talentōrum et vīgintī obsidēs praebēret,
38 Hannibalem, concitātōrem bellī, dēderet. Eumenī
rēgī dōnātae sunt ā senātū omnēs Asiae cīvitātēs, quās
Antiochus bellō perdiderat, et Rhodiīs, quī auxilium Rōmānīs
contrā rēgem Antiochum tulerant, multae urbēs
concessae sunt. Scīpiō Rōmam rediit, ingentī glōriā triumphāvit. 5
Nōmen et ipse ad imitātiōnem frātris Asiāgenis
accēpit, quia Asiam vīcerat, sīcutī frāter ipsīus propter
Āfricam domitam[82] Āfricānus appellābātur.
=5.= Sp. Postumiō Albīnō Q. Mārciō Philippō cōnsulibus
M. Fulvius dē Aetōlīs triumphāvit. Hannibal, quī, victō 10
Antiochō, nē Rōmānīs trāderētur ad Prūsiam, Bīthȳniae
rēgem, fūgerat, repetītus etiam ab eō est per T. Quīntium
Flāminīnum. Et cum trādendus[83] Rōmānīs esset, venēnum
bibit et apud Libyssam in fīnibus Nīcomēdēnsium sepultus
est. 15
_Third Macedonian War, 176-168 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account