=6.= Philippō, rēge Macedoniae, mortuō, quī et adversum
Rōmānōs bellum gesserat et posteā Rōmānīs contrā Antiochum
auxilium tulerat, fīlius ēius Perseus in Macedoniā
rebellāvit ingentibus cōpiīs ad bellum parātīs. Nam adiūtōrēs
habēbat Cotyn, Thraciae rēgem, et rēgem Īllyricī, Gentium 20
nōmine.[84] Rōmānīs autem auxiliō erant Eumenēs,
Asiae rēx, Ariarātus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolemaeus
Aegyptī, Masinissa Numidiae. Prūsiās autem Bīthȳniae,
quamquam sorōrem Perseī uxōrem habēret, utrīsque
sē aequum praebuit. Dux Rōmānōrum P. Licinius cōnsul 25
contrā Perseum missus est et ā rēge gravī proeliō victus.
Neque tamen Rōmānī, quamquam superātī, rēgī petentī
pācem praestāre voluērunt, nisi hīs condiciōnibus: ut sē
39 et suōs senātuī et populō Rōmānō dēderet.[85] Mox missus
contrā eum L. Aemilius Paulus cōnsul et in Īllyricum C.
Anicius praetor contrā Gentium. Sed Gentius facile ūnō
proeliō victus mox sē dēdidit. Māter ēius et uxor et duo
fīliī, frāter quoque simul in potestātem Rōmānōrum vēnērunt. 5
Ita bellō intrā XXX diēs perfectō ante cognitum est
Gentium victum quam coeptum bellum nūntiārētur.
_Battle of Pydna, 168 B.C._
=7.= Cum Perseō autem Aemilius Paulus cōnsul III Nōnās
Septembrēs dīmicāvit vīcitque eum vīgintī mīlibus peditum
ēius occīsīs. Equitātus cum rēge integer fūgit. Rōmānōrum 10
centum mīlitēs āmissī sunt. Urbēs Macedoniae omnēs,
quās rēx tenuerat, Rōmānīs sē dēdidērunt; ipse rēx, cum
dēsererētur ab amīcīs, vēnit in Paulī potestātem. Sed
honōrem eī cōnsul nōn quasi victō habuit. Nam et volentem
ad pedēs sibi[86] cadere nōn permīsit et iūxtā sē in sellā 15
conlocāvit. Macedonibus et Īllyriīs hae lēgēs ā Rōmānīs datae:
ut līberī essent[85] et dīmidium eōrum tribūtōrum praestārent,[85]
quae rēgibus praestitissent, ut appārēret populum Rōmānum
prō aequitāte magis quam avāritiā dīmicāre. Itaque in conventū
īnfīnītōrum populōrum Paulus hōc prōnūntiāvit et 20
lēgātiōnēs multārum gentium, quae ad eum vēnerant,
māgnificentissimē convīviō pāvit, dīcēns ēiusdem hominis[87] esse
dēbēre et bellō vincere et convīviī apparātū ēlegantem esse.
_Revolt in Epirus._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account