=18.= Eōdem tempore Attalus, rēx Asiae, frāter Eumenis,
mortuus est hērēdemque populum Rōmānum relīquit. Ita
imperiō Rōmānō per testāmentum Asia accessit.
=19.= Mox etiam D. Iūnius Brūtus dē Callaecīs et Lūsitānīs
māgnā glōriā triumphāvit et P. Scīpiō Āfricānus dē Numantīnīs 10
secundum triumphum ēgit quartō decimō annō
postquam priōrem dē Āfricā ēgerat.
_War with Aristonicus, 131 B.C._
=20.= Mōtum interim in Asiā bellum est ab Aristonīcō, Eumenis
fīliō, quī ex concubīnā susceptus fuerat. Hīc Eumenēs
frāter Attalī fuerat. Adversus eum missus P. Licinius 15
Crassus īnfīnīta rēgum habuit auxilia. Nam et Bīthȳniae
rēx Nīcomēdēs Rōmānōs iūvit et Mithradātēs Ponticus, cum
quō bellum posteā gravissimum fuit, et Ariarātus Cappadox
et Pylaemēnēs Paphlagōn. Victus est tamen Crassus
et in proeliō interfectus est. Caput ipsīus Aristonīcō 20
oblātum est, corpus Smyrnae sepultum. Posteā Perperna,
cōnsul Rōmānus, quī successor Crassō veniēbat, audītā bellī
fortūnā ad Asiam celerāvit et aciē victum Aristonīcum apud
Stratonīcēn cīvitātem, quō cōnfūgerat, famē ad dēditiōnem
compulit. Aristonīcus iussū[95] senātūs Rōmae in carcere 25
strangulātus est. Triumphārī enim dē eō nōn poterat, quia
Perperna apud Pergamum Rōmam rediēns diem obierat.
=21.= L. Caeciliō Metellō et T. Quīntiō Flāminīnō cōnsulibus
Karthāgō in Āfricā iussū[95] senātūs reparāta est, quae nunc
44 manet, annīs duōbus et vīgintī postquam ā Scīpiōne fuerat
ēversa. Dēductī sunt eō cīvēs Rōmānī.
_War with Transalpine Gauls, 125-121 B.C._
=22.= Annō sexcentēsimō vīcēsimō septimō ab urbe conditā
C. Cassius Longīnus et Sex. Domitius Calvīnus cōnsulēs
Gallīs trānsalpīnīs bellum intulērunt et Arvernōrum tunc 5
nōbilissimae cīvitātī atque eōrum ducī Bituītō, īnfīnītamque
multitūdinem iūxtā Rhodanum fluvium interfēcērunt.
Praeda ex torquibus Gallōrum ingēns Rōmam perlāta est.
Bituītus sē Domitiō dedit atque ab eō Rōmam dēductus est,
māgnāque glōriā cōnsulēs ambō triumphāvērunt. 10
=23.= M. Porciō Catōne et Q. Mārciō Rēge cōnsulibus sexcentēsimō
trīcēsimō et tertiō annō ab urbe conditā Narbōne
in Galliā colōnia dēducta est annōque post ā L. Caeciliō
Metellō et Q. Mūciō Scaevolā cōnsulibus dē Dalmatiā triumphātum
est. 15
=24.= Ab urbe conditā annō sexcentēsimō trīcēsimō quīntō
C. Catō cōnsul Scordiscīs intulit bellum ignōminiōsēque
pūgnāvit.
=25.= C. Caeciliō Metellō et Cn. Carbōne cōnsulibus duo
Metellī frātrēs eōdem diē, alterum ex Sardiniā, alterum ex 20
Thrāciā, triumphum ēgērunt, nūntiātumque Rōmae est
Cimbrōs ē Galliā in Ītaliam trānsisse.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account