=13.= Interim in Macedoniā quīdam Pseudophilippus arma
mōvit et Rōmānum praetōrem P. Iuventium contrā sē missum 15
ad interneciōnem vīcit. Post eum Q. Caecilius Metellus
dux ā Rōmānīs contrā Pseudophilippum missus est et
XXV mīlibus ēius occīsīs Macedoniam recēpit, ipsum etiam
Pseudophilippum in potestātem suam redēgit.
_Destruction of Corinth, 146 B.C._
=14.= Corinthiīs quoque bellum indictum est, nōbilissimae 20
Graeciae cīvitātī, propter iniūriam lēgātōrum Rōmānōrum.
Hanc Mummius cōnsul cēpit et dīruit. Trēs igitur Rōmae
simul cēleberrimī triumphī fuērunt: Āfricānī ex Āfricā,
ante cūius currum ductus est Hasdrubal, Metellī ex Macedoniā,
cūius currum praecessit Andriscus, īdem quī et Pseudophilippus, 25
Mummī ex Corinthō, ante quem sīgna aēnea et
pīctae tabulae et alia urbis clārissimae ōrnāmenta praelāta
sunt.
42 =15.= Iterum in Macedoniā Pseudopersēs, quī sē Perseī fīlium
esse dīcēbat, conlēctīs servitiīs rebellāvit et, cum
sēdecim mīlia armātōrum habēret, ā Tremelliō quaestōre
superātus est.
_Celtiberian War, 154 B.C._
=16.= Eōdem tempore Metellus in Celtiberiā apud Hispānōs 5
rēs ēgregiās gessit. Successit eī Q. Pompēius. Nec multō[92]
post Q. quoque Caepiō ad idem bellum missus est, quod
quīdam Viriāthus contrā Rōmānōs in Lūsitāniā gerēbat.
Quō metū Viriāthus ā suīs interfectus est, cum quattuordecim
annīs Hispāniās adversus Rōmānōs mōvisset. Pāstor 10
prīmō fuit, mox latrōnum dux, postrēmō tantōs ad bellum
populōs concitāvit ut adsertor contrā Rōmānōs Hispāniae
putārētur. Et cum interfectōrēs ēius praemium ā Caepiōne
cōnsule peterent, respōnsum est numquam Rōmānīs placuisse
imperātōrēs ā suīs mīlitibus interficī. 15
_Capture of Numantia, 133 B.C._
=17.= Q. Pompēius deinde cōnsul ā Numantīnīs, quae Hispāniae
cīvitās fuit opulentissima, superātus[93] pācem ignōbilem
fēcit. Post eum C. Hostīlius Mancīnus cōnsul iterum cum
Numantīnīs pācem fēcit īnfāmem, quam populus et senātus
iussit īnfringī atque ipsum Mancīnum hostibus trādī, ut in 20
illō, quem auctōrem foederis habēbant, iniūriam solūtī
foederis[94] vindicārent. Post tantam igitur ignōminiam, quā
ā Numantīnīs bis Rōmānī exercitūs fuerant subiugātī, P.
Scīpiō Āfricānus secundō cōnsul factus et ad Numantiam
missus est. Is prīmum mīlitem vitiōsum et ignāvum exercendō 25
43 magis quam pūniendō sine aliquā ācerbitāte corrēxit,
tum multās Hispāniae cīvitātēs partim cēpit, partim in
dēditiōnem accēpit, postrēmō ipsam Numantiam diū obsessam
famē confēcit et ā solō ēvertit, reliquam prōvinciam in
fidem accēpit. 5
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account