=1.= Dum bellum in Numidiā contrā Iugurtham geritur,[100]
Rōmānī cōnsulēs M. Mānlius et Q. Caepiō ā Cimbrīs et
Teutonibus et Tugurīnīs et Ambrōnibus, quae erant Germānōrum
et Gallōrum gentēs, victī sunt iūxtā flūmen Rhodanum
ingentī interneciōne; etiam castra sua et māgnam 5
partem exercitūs perdidērunt. Timor Rōmae grandis fuit,
quantus vix Hannibalis tempore nē iterum Gallī Rōmam
venīrent.[101] Ergō Marius post victōriam Iugurthīnam secundō
cōnsul est factus, bellumque eī contrā Cimbrōs et
Teutonas dēcrētum est. Tertiō quoque eī et quārtō dēlātus 10
est cōnsulātus, quia bellum Cimbricum prōtrahēbātur. Sed
in quārtō cōnsulātū conlēgam habuit Q. Lutātium Catulum.
Cum Cimbrīs itaque cōnflīxit et duōbus proeliīs CC mīlia
hostium cecīdit, LXXX mīlia cēpit et ducem eōrum Teutobodum,
propter quod meritum absēns quīntō cōnsul est factus. 15
_Battle of Vercellae, 101 B.C._
=2.= Intereā Cimbrī et Teutonēs, quōrum cōpia adhūc īnfīnīta
erat, ad Ītaliam trānsiērunt. Iterum ā C. Mariō et Q. Catulō
contrā eōs dīmicātum est, sed ā Catulī parte fēlicius. Nam
proeliō, quod simul ambō gessērunt, CXL mīlia aut in pūgnā
aut in fugā caesa sunt, LX mīlia capta. Rōmānī mīlitēs ex 20
47 utrōque exercitū trecentī periērunt. Tria et trīgintā
Cimbrīs[102] sīgna sublāta sunt; ex hīs exercitus Marī duo
reportāvit, Catulī exercitus XXXI. Is bellī fīnis fuit; triumphus
utrīque dēcrētus est.
_Social War, 90-88 B.C._
=3.= Sex. Iūliō Caesare et L. Mārciō Philippō cōnsulibus 5
sexcentēsimō quīnquāgēsimō nōnō annō ab urbe conditā, cum
prope alia omnia bella cessārent, in Ītaliā gravissimum
bellum Pīcentēs, Marsī Paelīgnīque mōvērunt, quī, cum annīs
numerōsīs iam populō Rōmānō oboedīrent, tum lībertātem
sibi[103] aequam adserēre coepērunt. Perniciōsum admodum 10
hōc bellum fuit. P. Rutilius cōnsul in eō occīsus est, Caepiō,
nōbilis iuvenis, Porcius Catō, alius cōnsul. Ducēs
autem adversus Rōmānōs Pīcentibus[104] et Marsīs fuērunt
T. Vettius, Hierius Asinius, T. Hērennius, A. Cluentius.
Ā Rōmānīs bene contrā eōs pūgnātum est ā C. Mariō, quī 15
sexiēs cōnsul fuerat, et ā Cn. Pompēiō, māximē tamen ā
L. Cornēliō Sullā, quī inter alia ēgregia ita Cluentium, hostium
ducem, cum māgnīs cōpiīs fūdit ut ex suīs[105] ūnum
āmitteret.[106] Quadrienniō cum gravī tamen calamitāte hōc
bellum trāctum est. Quīntō demum annō fīnem accēpit per 20
L. Cornēlium Sullam cōnsulem, cum anteā in eōdem bellō
ipse multa strēnuē, sed praetor, ēgisset.
_First Mithradatic War, 88-84 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account