=4.= Annō urbis conditae sexcentēsimō sexāgēsimō secundō
prīmum Rōmae bellum cīvīle commōtum est, eōdem annō
48 etiam Mithradāticum. Causam bellō cīvīlī C. Marius sexiēs
cōnsul dedit. Nam cum Sulla cōnsul contrā Mithradātēn
gestūrus[107] bellum, quī Asiam et Achaeam occupāverat,
mitterētur, isque exercitum in Campāniā paulisper tenēret,
ut bellī sociālis, dē quō dīximus, quod intrā Ītaliam gestum 5
fuerat, reliquiae tollerentur, Marius adfectāvit ut ipse ad
bellum Mithradāticum mittēretur.[108] Quā rē[109] Sulla commōtus
cum exercitū ad urbem vēnit. Illīc contrā Marium
et Sulpicium dīmicāvit. Prīmus urbem Rōmam armātus
ingressus est, Sulpicium interfēcit, Marium fugāvit, atque 10
ita ōrdinātīs cōnsulibus in futūrum annum Cn. Octāviō et
L. Cornēliō Cinnā ad Asiam profectus est.
_Mithradates invades Asia._
=5.= Mithradātēs enim, quī Pontī rēx erat atque Armeniam
Minōrem et tōtum Ponticum mare in circuitū cum Bosporō
tenēbat, prīmum Nīcomēdēn, amīcum populī Rōmānī, Bīthȳniā[110] 15
voluit expellere senātuīque mandāvit bellum sē eī propter
iniūriās quās passus fuerat inlātūrum. Ā senātū respōnsum
Mithradātī est, sī id faceret, quod bellum ā Rōmānīs et ipse
patērētur. Quārē īrātus Cappadociam statim occupāvit et
ex eā Ariobarzānēn, rēgem et amīcum populī Rōmānī, fugāvit. 20
Mox etiam Bīthȳniam invāsit et Paphlagoniam pulsīs
rēgibus, amīcīs populī Rōmānī, Pylaemēne et Nīcomēde.
Inde Ephesum contendit et per omnem Asiam litterās mīsit
ut ubicumque inventī essent[111] cīvēs Rōmānī, ūnō diē
occiderentur. 25
49 _Sulla takes Athens, 87 B.C. Battle of Chaeronea, 86 B.C._
=6.= Intereā etiam Athēnae, cīvitās Achaeae, ab Aristōne
Athēniēnsī Mithradātī trādita est. Mīserat enim iam ad
Achaeam Mithradātēs Archelāum, ducem suum, cum centum
et vīgintī mīlibus equitum[112] ac peditum, per quem etiam
reliqua Graecia occupāta est. Sulla Archelāum apud Pīraeum, 5
nōn longē ab Athēnīs, obsēdit, ipsās Athēnās cēpit.
Posteā commissō proeliō contrā Archelāum ita eum vīcit ut
ex CXX mīlibus vix decem Archelāō superessent, ex Sullae
exercitū XIII tantum hominēs interficerentur. Hāc pūgnā
Mithradātēs cognitā septuāgintā mīlia lēctissima ex Asiā 10
Archelāō mīsit, contrā quem iterum Sulla commīsit. Prīmō
proeliō quīndecim mīlia hostium interfecta sunt et fīlius
Archelāī Diogenēs; secundō omnēs Mithradātis cōpiae exstinctae
sunt, Archelāus ipse trīduō nūdus in palūdibus
latuit. Hāc rē audītā Mithradātēs iussit cum Sullā dē pāce 15
agī.
_Terms of Peace, 84 B.C. Sulla’s Return to Italy, 83 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account