=7.= Interim eō tempore Sulla etiam Dardanōs, Scordiscōs,
Dalmatās et Maedōs partim vīcit, aliōs in fidem accēpit.
Sed cum lēgātī ā rēge Mithradāte, quī pācem petēbant,
vēnissent, nōn aliter sē datūrum Sulla esse respōndit, nisi 20
rēx relīctīs hīs, quae occupāverat, ad rēgnum suum redisset.
Posteā tamen ad conloquium ambō vēnērunt. Pāx inter eōs
ōrdināta est, ut Sulla ad bellum cīvīle festīnāns ā tergō
perīculum nōn habēret. Nam dum Sulla in Achaeā atque
Asiā Mithradātēn vincit,[113] Marius, quī fugātus erat, et 25
Cornēlius Cinna, ūnus ex cōnsulibus, bellum in Ītaliā
50 reparāvērunt et ingressī urbem Rōmam nōbilissimōs ē senātū et
cōnsulārēs virōs interfēcērunt, multōs prōscrīpsērunt, ipsīus
Sullae domō ēversā fīliōs et uxōrem ad fugam compulērunt.
Ūniversus reliquus senātus ex urbe fugiēns ad Sullam in
Graeciam vēnit, orāns ut patriae subvenīret. Ille in 5
Ītaliam trāiēcit, bellum cīvīle gestūrus adversus Norbānum
et Scīpiōnem cōnsulēs. Et prīmō proeliō contrā Norbānum
dīmicāvit nōn longē ā Capuā.[114] Tunc sex mīlia ēius cecīdit,
sex mīlia cēpit, CXXIV suōs āmīsit. Inde etiam ad Scīpiōnem
sē convertit et ante proelium tōtum ēius exercitum sine 10
sanguine in dēditiōnem accēpit.
_Battle of Colline Gate, 82 B.C._
=8.= Sed cum Rōmae mūtātī cōnsulēs essent, Marius, Marī
fīlius, ac Papīrius Carbō cōnsulātum accēpissent, Sulla
contrā Marium iūniōrem dīmicāvit et XV mīlibus ēius occīsīs
CCCC dē suīs perdidit. Mox etiam urbem ingressus est. 15
Marium, Marī fīlium, Praeneste[115] persecūtus obsēdit et ad
mortem compulit. Rūrsus pūgnam gravissimam habuit
contrā Lamponium et Carīnātem, ducēs partis Mariānae, ad
portam Collīnam. LXX mīlia hostium in eō proeliō contrā
Sullam fuisse dīcuntur. XII mīlia sē Sullae dēdidērunt, 20
cēterī in aciē, in castris, in fugā īnsatiābilī īrā victōrum
cōnsūmptī sunt. Cn. quoque Carbō, cōnsul alter, ab Arīminō
ad Siciliam fūgit et ibi per Cn. Pompēium interfectus
est, quem adulēscentem Sulla atque annōs ūnum et vīgintī
nātum cognitā ēius industriā exercitibus praefēcerat, ut 25
secundus ā Sullā habērētur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account