=11.= Confectō bellō Macedonicō, manente Mithradāticō, 10
quod recedente Lūcullō rēx conlēctīs auxiliīs reparāverat,
bellum Crēticum ortum est. Ad id missus Q. Caecilius Metellus
ingentibus proeliīs intrā triennium omnem prōvinciam
cēpit, appellātusque est Crēticus atque ex īnsulā triumphāvit.
Quō tempore Libya quoque Rōmānō imperiō per 15
testāmentum Appiōnis, quī rēx ēius fuerat, accessit, in quā
inclutae urbēs erant Berenīcē, Ptolemāïs, Cȳrēnē.
_Cn. Pompey takes command, 66 B.C._
=12.= Dum haec geruntur, pīrātae omnia maria īnfestābant
ita ut Rōmānīs tōtō orbe victōribus sōla nāvigātiō tūta nōn
esset. Quārē id bellum Cn. Pompēiō dēcrētum est. Quod 20
intrā paucōs mēnsēs ingentī et fēlicitāte et celeritāte
cōnfēcit. Mox eī dēlātum etiam bellum contrā Mithradātēn et
Tigrānēn. Quō susceptō Mithradātēn in Armeniā Minōre
nocturnō proeliō vīcit, castra dīripuit, quadrāgintā mīlia
ēius occīdit, vīgintī tantum dē exercitū[120] suō perdidit et 25
duōs centuriōnēs. Mithradātēs cum uxōre fūgit et duōbus
comitibus. Neque multō post, cum in suōs saevīret, Pharnacis,
56 fīliī suī, apud mīlitēs sēditiōne ad mortem coāctus
venēnum hausit. Hunc fīnem habuit Mithradātēs. Periit
autem apud Bosporum, vir ingentis industriae[121] cōnsiliīque.
Rēgnāvit annīs sexāgintā, vīxit septuāgintā duōbus, contrā
Rōmānōs bellum habuit annīs quadrāgintā. 5
=13.= Tigrānī deinde Pompēius bellum intulit. Ille sē eī
dēdidit et in castra Pompēī sextō decimō mīliāriō ab Artaxatā
vēnit ac diadēma suum, cum prōcubuisset ad genua
Pompēī, in manibus ipsīus conlocāvit. Quod eī Pompēius
reposuit honōrificēque eum habitum rēgnī tamen parte 10
multāvit et grandī pecūniā. Adēmpta est eī[122] Syria, Phoenīcē,
Sophanēnē; sex mīlia praetereā talentōrum argentī
indicta, quae populō Rōmānō daret, quia bellum sine causā
Rōmānīs commōvisset.[123]
_Pompey subdues Syria and Palestine, 64 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account