=8.= Sexcentēsimō octōgēsimō prīmō annō urbis conditae, P.
Cornēliō Lentulō et Cn. Aufidiō Oreste cōnsulibus, duo tantum
gravia bella in imperiō Rōmānō erant, Mithradāticum
et Macedonicum. Haec duo Lūcullī agēbant, L. Lūcullus
et M. Lūcullus. L. ergō Lūcullus post pūgnam Cȳzicēnam, 30
54 quā vīcerat Mithradātēn, et nāvālem, quā ducēs ēius oppresserat,
persecūtus est eum et receptā Paphlagoniā atque
Bīthȳniā etiam rēgnum ēius invāsit, Sinōpēn et Amīson,
cīvitātēs Pontī nōbilissimās, cēpit. Secundō proeliō apud
Cabīra cīvitātem, quō ingentēs cōpiās ex omnī rēgnō addūxerat 5
Mithradātēs, cum XXX mīlia lēctissima rēgis ā quīnque
mīlibus Rōmānōrum vāstāta essent, Mithradātēs fugātus
est, castra ēius dīrepta. Armenia quoque Minor, quam
tenuerat, eīdem sublāta est. Susceptus tamen est Mithradātēs
post fugam ā Tigrāne, Armeniae rēge, quī tum ingentī 10
glōriā imperābat, Persās saepe vīcerat, Mesopotamiam occupāverat
et Syriam et Phoenīcēs partem.
_Battle of Tigranocerta, 69 B.C._
=9.= Ergō Lūcullus repetēns hostem fugātum etiam rēgnum
Tigrānis ingressus est. Tigrānocertam, cīvitātem Arzanēnae,
nōbilissimam rēgnī Armeniacī, cēpit, ipsum rēgem 15
cum septem mīlibus quīngentīs clībanāriīs et centum mīlibus
sagittāriōrum et armātōrum venientem decem et octō
mīlia mīlitum habēns ita vīcit ut māgnam partem Armeniōrum
dēlēverit. Inde Nisibīn profectus eam quoque
cīvitātem cum rēgis frātre cēpit. Sed hī quōs in Pontō 20
Lūcullus relīquerat cum exercitūs parte, ut regīōnēs victās
et iam Rōmānōrum tuērentur, neglegenter sē et avārē
agentēs occāsiōnem iterum Mithradātī in Pontum inrumpendī[118]
dedērunt, atque ita bellum renovātum est. Lūcullō
parantī captā Nisibī contrā Persās expeditiōnem successor 25
est missus.
=10.= Alter autem Lūcullus, quī Macedoniam administrābat,
Bessīs prīmus Rōmānōrum intulit bellum atque eōs ingentī
55 proeliō in Haemō monte superāvit. Oppidum Uscudamam,
quod Bessī habitābant, eōdem diē quō aggressus est vīcit,
Cabylēn cēpit, ūsque ad Dānuvium penetrāvit. Inde multās
suprā Pontum positās cīvitātēs aggressus est. Illīc Apolloniam
ēvertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, 5
Burziaonem cēpit bellōque cōnfectō Rōmam rediit. Ambō
triumphāvērunt, tamen Lūcullus, quī contrā Mithradātēn
pūgnāverat, māiōre glōriā, cum tantōrum rēgnōrum[119] victor
redisset.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account