=5.= Post hunc Ancus Mārcius, Numae ex fīliā nepōs, suscēpit
imperium. Contrā Latīnōs dīmicāvit, Aventīnum montem
9 cīvitātī adiēcit et Iāniculum, apud ōstium Tiberis cīvitātem
suprā mare sextō decimō mīliāriō ab urbe Rōmā condidit.
Vīcēsimō et quārtō annō imperiī morbō periit.
_Lucius Tarquinius Priscus, 616-578 B.C._
=6.= Deinde rēgnum Prīscus Tarquinius accēpit. Hīc numerum
senātōrum duplicāvit, circum Rōmae aedificāvit, lūdōs 5
Rōmānōs īnstituit, quī ad nostram memoriam permanent.
Vīcit īdem etiam Sabīnōs et nōn parum agrōrum sublātum
īsdem urbis Rōmae territōriō iūnxit, prīmusque triumphāns
urbem intrāvit. Mūrōs fēcit et cloācās, Capitōlium incohāvit.
Trīcēsimō octāvō imperiī annō per Ancī fīliōs occīsus 10
est, rēgis ēius, cuī ipse successerat.
_Servius Tullius, 578-534 B.C._
=7.= Post hunc Servius Tullius suscēpit imperium, genitus
ex nōbilī fēminā, captīvā tamen et ancillā. Hīc quoque
Sabīnōs subēgit, montēs trēs, Quirīnālem, Vīminālem, Ēsquilīnum,
urbī adiūnxit, fossās circum mūrum dūxit. Prīmus 15
omnium cēnsum ōrdināvit, quī adhūc per orbem terrārum
incognitus erat. Sub eō Rōma omnibus in cēnsum dēlātīs
habuit capita LXXXIII mīlia cīvium Rōmānōrum cum hīs,
quī in agrīs erant. Occīsus est scelere generī suī Tarquinī
Superbī, fīliī ēius rēgis cuī ipse successerat, et fīliae quam 20
Tarquinius habēbat uxōrem.
_Lucius Tarquinius Superbus, 534-510 B.C._
=8.= L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus rēgum,[11]
Volscōs, quae gēns ad Campāniam euntibus[12] nōn longē ab
urbe est, vīcit, Gabiōs cīvitātem et Suessam Pōmētiam
10 subēgit, cum Tuscīs pācem fēcit et templum Iovī in Capitōliō
aedificāvit. Posteā Ardeam oppūgnāns, in octāvō
decimō mīliāriō ab urbe Rōmā positam cīvitātem, imperium
perdidit. Nam cum fīlius ēius, et ipse Tarquinius iūnior,
nōbilissimam fēminam Lucrētiam eandemque pudīcissimam, 5
Collātīnī uxōrem, stuprāsset eaque dē iniūriā marītō et patrī
et amīcīs questa fuisset, in omnium cōnspectū sē occīdit.
Propter quam causam Brūtus, parēns et ipse Tarquinī,
populum concitāvit et Tarquiniō[13] adēmit imperium. Mox
exercitus quoque eum, quī cīvitātem Ardeam cum ipsō rēge 10
oppūgnābat, relīquit; veniēnsque ad urbem rēx portīs clausīs
exclūsus est, cumque imperāsset annōs quattuor et vīgintī
cum uxōre et līberīs suīs fūgit. Ita Rōmae rēgnātum est
per septem rēgēs annīs ducentīs quadrāgintā tribus, cum
adhūc Rōma, ubi plūrimum, vix ūsque ad quīntum decimum 15
mīliārium possidēret.
_Establishment of the Republic. Election of Consuls, 509 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account