=9.= Hinc cōnsulēs coepēre, prō ūnō rēge duo, hāc causā
creātī, ut, sī ūnus malus esse voluisset,[14] alter eum habēns
potestātem similem coërcēret.[15] Et placuit nē imperium
longius quam annuum habērent,[16] nē per diūturnitātem potestātis 20
īnsolentiōrēs redderentur, sed cīvīlēs semper essent,
quī sē post annum scīrent futūrōs esse prīvātōs. Fuērunt
igitur annō prīmō ab expulsīs rēgibus cōnsulēs L. Iūnius
Brūtus, quī māximē ēgerat ut Tarquinius pellerētur, et Tarquinius
Collātīnus, marītus Lucrētiae. Sed Tarquiniō Collātīnō 25
statim sublāta est dīgnitās. Placuerat enim nē quisquam
11 in urbe manēret quī Tarquinius vocārētur. Ergō acceptō
omnī patrimōniō suō ex urbe migrāvit et locō ipsīus factus
est L. Valerius Pūblicola cōnsul.
_War with Tarquinius._
=10.= Commōvit tamen bellum urbī Rōmae rēx Tarquinius,
quī fuerat expulsus, et, conlēctīs multīs gentibus, ut in rēgnum 5
posset restituī dīmicāvit. In prīmā pūgnā Brūtus cōnsul
et Ārūns, Tarquinī fīlius, in vicem sē occīdērunt, Rōmānī
tamen ex eā pūgnā vīctōrēs recessērunt. Brūtum mātrōnae
Rōmānae, dēfēnsōrem pudīcitiae suae, quasi commūnem
patrem per annum lūxērunt. Valerius Pūblicola Sp. Lucrētium 10
Tricipitīnum conlēgam sibi fēcit, Lucrētiae patrem, quō
morbō mortuō iterum Horātium Pulvillum conlēgam sibi
sūmpsit. Ita prīmus annus quīnque cōnsulēs habuit, cum
Tarquinius Collātīnus propter nōmen urbe[17] cessisset, Brūtus
in proeliō perīsset, Sp. Lucrētius morbō mortuus esset. 15
_War with Porsenna, 508 B.C._
=11.= Secundō quoque annō iterum Tarquinius ut reciperētur
in rēgnum bellum Rōmānīs intulit, auxilium eī ferente
Porsennā, Tusciae rēge, et Rōmam paene cēpit. Vērum
tum quoque victus est.
Tertiō annō post rēgēs exāctōs Tarquinius cum suscipī 20
nōn posset in rēgnum neque eī Porsenna, quī pācem cum
Rōmānīs fēcerat, praestāret auxilium, Tusculum[18] sē contulit,
quae cīvitās nōn longē ab urbe est, atque ibi per quattuordecim
annōs prīvātus cum uxōre cōnsenuit.
Quārtō annō post rēgēs exāctōs, cum Sabīnī Rōmānīs 25
bellum intulissent, victī sunt, et dē hīs triumphātum est.
12 Quīntō annō L. Valerius ille,[19] Brūtī conlēga et quater
cōnsul, fātāliter mortuus est, adeō pauper ut conlātīs ā populō
nummīs sūmptum habuerit[20] sepultūrae. Quem mātrōnae
sīcutī Brūtum annum lūxērunt.
_Institution of the Dictatorship, 501 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account