=12.= Successit eī C. Caesar, cognōmentō Caligula, Drūsī, 5
prīvīgnī Augustī, et ipsīus Tiberī nepōs, scelerātissimus ac
fūnestissimus et quī etiam Tiberī dēdecōra pūrgāverit.[153]
Bellum contrā Germānōs suscēpit et ingressus Suēviam
nihil strēnuē fēcit. Cum adversum cūnctōs ingentī avāritiā,
libīdine, crūdēlitāte saevīret, interfectus in Palātiō est annō 10
aetātis vīcēsimō nōnō, imperiī tertiō, mēnse decimō diēque
octāvō.
_Claudius Emperor, 41-54 A.D._
=13.= Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drūsī,
quī apud Mogontiacum monumentum habet, fīlius, cūius et
Caligula nepōs erat. Hīc mediē imperāvit, multa gerēns 15
tranquillē atque moderātē, quaedam crūdēliter et īnsulsē.
Britannīs intulit bellum, quam nūllus Rōmānōrum post
C. Caesarem attigerat, eāque dēvictā per Cn. Sentium et
A. Plautium, inlūstrēs ac nōbilēs virōs, triumphum celebrem
ēgit. Quāsdam īnsulās etiam ultrā Britanniās in 20
Ōceanō positās imperiō Rōmānō addidit, quae appellantur
Orchadēs, fīliō autem suō Britannicī nōmen imposuit.
Tam cīvīlis autem circā quōsdam amīcōs exstitit, ut etiam
Plautium, nōbilem virum, quī expeditiōne Britannicā multa
ēgregiē fēcerat, triumphantem ipse prōsequerētur et 25
cōnscendentī Capitōlium laevus incēderet. Is vīxit annōs IV
et LX, imperāvit XIV. Post mortem cōnsecrātus est Dīvusque
appellātus.
68 _Nero Emperor, 54-68 A.D._
=14.= Successit huic Nerō, Caligulae, avunculō suō, simillimus,
quī Rōmānum imperium et dēfōrmāvit et minuit, inūsitātae
lūxuriae[154] sūmptuumque, et quī exemplō C. Caligulae in
calidīs et frīgidīs lavāret unguentīs, rētibus aureīs piscārētur,
quae blattinīs fūnibus extrahēbat. Īnfīnītam senātus 5
partem interfēcit, bonīs[155] omnibus hostis fuit. Ad postrēmum
sē tantō dēdecōre prōstituit ut et saltāret et cantāret
in scaenā citharoedicō habitū vel tragicō. Parricīdia multa
commīsit frātre, uxōre, sorōre, mātre interfectīs. Urbem
Rōmam incendit, ut spectāculī ēius imāginem cerneret, quālī 10
ōlim Trōia capta ārserat. In rē mīlitārī nihil omnīnō ausus
Britanniam paene āmīsit. Nam duo sub eō nōbilissima
oppida capta illīc atque ēversa sunt. Armeniam Parthī
sustulērunt legiōnēsque Rōmānās sub iugum mīsērunt.
Duae tamen sub eō prōvinciae factae sunt, Pontus Polemōniacus 15
concedente rēge Polemōne et Alpēs Cottiae Cottiō
rēge dēfūnctō.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account