=15.= Per haec Rōmānō orbī exsecrābilis ab omnibus simul
dēstitūtus est et ā senātū hostis iūdicātus; cum quaererētur
ad poenam, quae poena erat tālis, ut nūdus per pūblicum 20
ductus furcā capitī ēius īnsertā virgīs ūsque ad mortem
caederētur atque ita praecipitārētur ā saxō, ē Palātiō fūgit
et in suburbānō sē lībertī suī, quod inter Salariam et
Nōmentānam viam ad quārtum urbis mīliārium est, interfēcit.
Is aedificāvit Rōmae thermās, quae ante Nerōniānae dictae 25
nunc Alexandriānae appellantur. Obiit trīcēsimō et alterō
aetātis annō, imperiī quārtō decimō, atque in eō omnis
Augustī familia cōnsūmpta est.
69 _Galba Emperor, 68-69 A.D._
=16.= Huic Serv. Galba successit, antīquissimae nōbilitātis
senātor, cum septuāgēsimum et tertium annum ageret aetātis,
ab Hispānīs et Gallīs imperātōr ēlēctus, mox ab ūniversō
exercitū lībenter acceptus. Nam privāta ēius vīta
īnsīgnis fuerat mīlitāribus et cīvīlibus rēbus. Saepe cōnsul, 5
saepe prō cōnsule, frequenter dux in gravissimīs bellīs.
Hūius breve imperium fuit et quod bona habēret exōrdia,
nisi ad sevēritātem prōpēnsior vidērētur.[156] Īnsidiīs tamen
Othōnis occīsus est imperiī mēnse septimō. Iugulātus in
forō Rōmae sepultusque in hortīs suīs, quī sunt Aurēliā viā 10
nōn longē ab urbe Rōmā.
_Otho Emperor, 69 A.D._
=17.= Otho occīsō Galbā invāsit imperium, māternō genere[157]
nōbilior quam paternō, neutrō tamen obscūrō. In privātā
vītā mollis et Nerōnī familiāris, in imperiō documentum
suī nōn potuit ostendere. Nam cum īsdem temporibus, 15
quibus Otho Galbam occīderat, etiam Vitellius factus esset
ā Germāniciānīs exercitibus imperātōr, bellō contrā eum
susceptō cum apud Bēdriacum in Ītaliā levī proeliō victus
esset, ingentēs tamen cōpiās ad bellum habēret, sponte sēmet[158]
occīdit. Petentibus mīlitibus nē tam cito dē bellī dēspērāret 20
ēventū, cum tantī[159] sē nōn esse dīxisset ut propter
eum bellum cīvīle movērētur, voluntāriā morte obiit trīcēsimō
et octāvō aetātis annō, nōnāgēsimō et quīntō imperiī
diē.
70 _Vitellius Emperor, 69 A.D._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account