=18.= Dein Vitellius imperiō[160] potītus est, familiā honōrātā
magis quam nōbilī. Nam pater ēius nōn admodum clārē
nātus trēs tamen ōrdināriōs gesserat cōnsulātūs. Hīc cum
multō dēdecōre imperāvit et gravī saevitiā nōtābilis, praecipuē
ingluviē et vorācitāte, quippe cum dē diē saepe quārtō 5
vel quīntō ferātur[161] epulātus. Nōtissima certē cēna memoriae
mandāta est, quam eī Vitellius frāter exhibuit, in quā
super cēterōs sūmptūs duo mīlia piscium, septem avium
apposita trāduntur. Hīc cum Nerōnī similis esse vellet
atque id adeō prae sē ferret, ut etiam exsequiās Nerōnis, 10
quae humiliter sepultae fuerant, honōrāret, ā Vespasiānī
ducibus occīsus est interfectō prius in urbe Sabīnō, Vespasiānī
imperātōris frātre, quem cum Capitōliō incendit.
Interfectus autem est māgnō dēdecōre: trāctus per urbem
Rōmam pūblicē, nūdus, ērēctō comā capite et subiectō ad 15
mentum gladiō, stercore in vultum et pectus ab omnibus
obviīs appetītus, postrēmō iugulātus et in Tiberim dēiectus
etiam commūnī caruit sepultūrā. Periit autem aetātis annō
septimō et quīnquāgēsimō, imperiī mēnse octāvō et diē ūnō.
_Vespasian Emperor, 69-79 A.D._
=19.= Vespasiānus huic successit, factus apud Palaestīnam 20
imperātōr, prīnceps obscūrē quidem nātus, sed optimīs
comparandus, privātā vītā inlūstris, ut quī ā Claudiō in
Germāniam et deinde in Britanniam missus trīciēs et bis cum
hoste cōnflīxerit, duās validissimās gentēs, vīgintī oppida,
īnsulam Vectam, Britanniae prōximam, imperiō Rōmānō 25
adiēcerit. Rōmae sē in imperiō moderātissimē gessit. Pecūniae
71 tantum avidior fuit, ita tamen, ut eam nūllī[162] iniūstē
auferret. Quam cum omnī dīligentiae prōvīsiōne conligeret,
tamen studiōsissimē largiēbātur, praecipuē indigentibus.
Nec facile ante eum cūiusquam prīncipis vel māior est
līberālitas comperta, vel iūstior. Placidissimae lēnitātis, 5
ut quī māiestātis quoque contrā sē reōs nōn facile pūnīret
ultrā exsiliī poenam. Sub hōc Iūdaea Rōmānō accessit
imperiō et Hierosolyma, quae fuit urbs nōbilissima Palaestīnae.
Achaeam, Lyciam, Rhodum, Bȳzantium, Samum,
quae līberae ante id tempus fuerant, item Thrāciam, Ciliciam, 10
Commāgēnēn, quae sub rēgibus amīcīs ēgerant, in
prōvinciārum fōrmam redēgit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account