=23.= Domitiānus mox accēpit imperium, frāter ipsīus
iūnior, Nerōnī aut Caligulae aut Tiberiō similior quam patrī
vel frātrī suō. Prīmīs tamen annīs moderātus in imperiō fuit,
mox ad ingentia vitia prōgressus libīdinis, īrācundiae,
crūdēlitātis, avāritiae, tantum in sē odiī[164] concitāvit ut 25
merita et patris et frātris abolēret. Interfēcit nōbilissimōs ē
senātū. Dominum sē et deum prīmus appellārī iussit.
Nūllam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitōliō
73 passus est ponī. Cōnsōbrīnōs suōs interfēcit. Superbia
quoque in eō exsecrābilis fuit. Expeditiōnēs quattuor habuit,
ūnam adversum Sarmatās, alteram adversum Cattōs,
duās adversum Dācōs. Dē Dācīs Cattīsque duplicem triumphum
ēgit, dē Sarmatīs sōlam lauream ūsūrpāvit. Multās 5
tamen calamitātēs īsdem bellīs passus est; nam in Sarmatiā
legiō ēius cum duce interfecta est et ā Dācīs Oppius Sabīnus
cōnsulāris et Cornēlius Fuscus, praefectus praetōriō,
cum māgnīs exercitibus occīsī sunt. Rōmae quoque multa
opera fēcit, in hīs Capitōlium et Forum Trānsitōrium, Dīvōrum 10
Porticus, Īsīum ac Serāpīum et Stadium. Vērum cum
ob scelera ūniversīs exōsus esse coepisset, interfectus est
suōrum coniūrātiōne in Palātiō, annō aetātis quadrāgēsimō
quīntō, imperiī quīntō decimō. Fūnus ēius cum ingentī
dēdecōre per vespillōnēs exportātum et ignōbiliter est 15
sepultum.
LIBER OCTĀVUS
FROM THE ACCESSION OF NERVA TO THE DEATH OF ALEXANDER
SEVERUS, 96-235 A.D.
_Nerva Emperor, 96-98 A.D._
=1.= Annō octingentēsimō et quīnquāgēsimō ab urbe conditā
Vetere et Valente cōnsulibus rēs pūblica ad prōsperrimum
statum rediit bonīs prīncipibus ingentī fēlicitāte commissa.
Domitiānō enim, exitiābilī tyrannō, Nerva successit, vir in 20
prīvātā vītā moderātus et strēnuus, nōbilitātis mediae. Quī
senex admodum operam dante Petrōniō Secundō, praefectō
praetōriō, item Partheniō, interfectōre Domitiānī, imperātōr
est factus; aequissimum sē et cīvilissimum praebuit. Reī[165]
74 pūblicae dīvīnā prōvīsiōne cōnsuluit Trāiānum adoptandō.[166]
Mortuus est Rōmae post annum et quattuor mēnsēs imperiī
suī ac diēs octō, aetātis septuāgēsimō et alterō annō, atque
inter Dīvōs relātus est.
_Trajan Emperor, 98-117 A.D._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account