=2.= Successit eī Ulpius Crīnītus Trāiānus, nātus Ītalicae in 5
Hispāniā, familiā[167] antīquā magis quam clārā. Nam pater
ēius prīmum cōnsul fuit. Imperātōr autem apud Agrippīnam
in Galliīs factus est. Rem pūblicam ita administrāvit
ut omnibus prīncipibus meritō praeferātur, inūsitātae
cīvīlitātis et fortitūdinis. Rōmānī imperiī, quod post Augustum 10
dēfēnsum magis fuerat quam nōbiliter ampliātum,
fīnēs longē lātēque diffūdit. Urbēs trāns Rhēnum in Germāniā
reparāvit. Dāciam Decibalō victō subēgit prōvinciā
trāns Dānubium factā in hīs agrīs quōs nunc Taifalī, Victoalī
et Tervingī habent. Ea prōvincia deciēs centēna mīlia 15
passuum in circuitū tenuit.
=3.= Armeniam, quam occupāverant Parthī, recēpit Parthomasīrī
occisō, quī eam tenēbat. Albānīs rēgem dedit.
Hibērōrum rēgem et Sauromatārum et Bosporānōrum et
Arabum et Osdroēnōrum et Colchōrum in fidem accēpit. 20
Carduenōs, Marcomedōs occupāvit et Anthemūsiam, māgnam
Persidis regiōnem, Seleuciam, Ctēsiphōntem, Babylōnem;
Messēniōs vīcit ac tenuit. Ūsque ad Indiae fīnēs
et mare Rubrum accessit atque ibi trēs prōvinciās fēcit,
Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum hīs gentibus 25
quae Madenam attingunt. Arabiam posteā in prōvinciae
fōrmam redēgit. In marī Rubrō classem īnstituit, ut per
eam Indiae fīnēs vāstāret.
75 =4.= Glōriam tamen mīlitārem cīvīlitāte et moderātiōne superāvit,
Rōmae et per prōvinciās aequālem sē omnibus exhibēns,
amīcōs salūtandī[168] causā frequentāns vel aegrōtantēs
vel cum fēstōs diēs habuissent, convīvia cum īsdem indiscrēta
vicissim habēns, saepe in vehiculīs eōrum sedēns, nūllum 5
senātōrum laedēns, nihil iniūstum ad augendum fiscum
agēns, līberālis in cūnctōs, pūblicē prīvātimque dītāns omnēs
et honōribus augēns, quōs vel mediōcrī familiāritāte cognōvisset,
per orbem terrārum aedificāns multa, immūnitātēs
cīvitātibus tribuēns, nihil nōn tranquillum et placidum 10
agēns, adeō ut omnī ēius aetāte ūnus senātor damnātus sit
atque is tamen per senātum ignōrante Trāiānō. Ob haec
per orbem terrārum deō proximus nihil nōn venerātiōnis
meruit et vīvus et mortuus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account