=11.= Post eum M. Antōnīnus sōlus rem pūblicam tenuit, vir
quem mīrārī facilius quis quam laudāre possit. Ā prīncipiō
vītae tranquillissimus, adeō ut ex īnfantīa quoque vultum
nec ex gaudiō nec ex maerōre mutāverit. Philosophiae dēditus 15
Stoicae, ipse etiam nōn sōlum vītae moribus, sed etiam
ērudītiōne philosophus. Tantae admirātiōnis adhūc iuvenis
ut eum successōrem parāverit Hadriānus relinquere,
adoptātō tamen Antōnīnō Piō generum eī idcircō esse voluerit,
ut hōc ōrdine ad imperium pervenīret. 20
=12.= Īnstitūtus est ad philosophiam per Apollōnium[173]
Chalcēdōnium, ad scientiam litterārum Graecārum per Sextum
Chaerōnēnsem, Plūtarchī nepōtem, Latīnās autem eum litterās
Frontō, ōrātor nōbilissimus, docuit. Hīc cum omnibus
Rōmae aequō iūre ēgit, ad nūllam īnsolentiam ēlātus est 25
imperiī fastīgiō; līberālitātis prōmptissimae. Prōvinciās
ingentī benīgnitāte et moderātiōne trāctāvit. Contrā Germānōs
79 eō prīncipe rēs fēlīciter gestae sunt. Bellum ipse ūnum
gessit Marcomannicum, sed quantum nūllā memoriā fuit,
adeō ut Pūnicīs cōnferātur. Nam eō[174] gravius est factum,
quod ūniversī exercitūs Rōmānī perierant. Sub hōc enim
tantus cāsus pestilentiae fuit ut post victōriam Persicam 5
Rōmae ac per Ītaliam prōvinciāsque māxima hominum pars,
mīlitum omnēs ferē cōpiae languōre dēfēcerint.
=13.= Ingentī ergō labōre et moderātiōne, cum apud Carnuntum
iūgī trienniō perseverāsset, bellum Marcomannicum cōnfēcit,
quod cum hīs Quādī, Vandalī, Sarmatae, Suēvī atque 10
omnis barbaria commoverat, multa hominum mīlia interfēcit,
ac Pannoniīs servitiō līberātīs Rōmae rūrsus cum
Commodō Antōnīnō, fīliō suō, quem iam Caesarem fēcerat,
triumphāvit. Ad hūius bellī sūmptum cum aerāriō exhaustō
largītiōnēs nūllās habēret neque indīcere prōvinciālibus 15
aut senātuī aliquid vellet, īnstrumentum rēgiī cultūs
factā in forō Dīvī Trāiānī sectiōne distrāxit, vāsa aurea,
pōcula crystallina et murrina, uxōriam ac suam sēricam et
auream vestem, multa ōrnamenta gemmārum. Ac per duōs
continuōs mēnsēs ea vēnditiō habita est multumque aurī 20
redāctum. Post victōriam tamen ēmptōribus pretia restituit,
quī reddere comparāta voluērunt; molestus nūllī fuit
quī māluit semel ēmpta retinēre.
=14.= Hīc permīsit virīs clāriōribus ut convīvia eōdem cultū
quō ipse et ministrīs similibus exhibērent. In ēditiōne 25
mūnerum post victōriam adeō māgnificus fuit ut centum
simul leōnēs exhibuisse trādātur. Cum igitur fortūnātam
rem pūblicam et virtūte et mānsuetūdine reddidisset, obiit
XVIII imperiī annō, vītae LXI, et omnibus certātim adnitentibus
inter Dīvōs relātus est. 30
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account