English literature -- Middle English, 1100-1500; Great Britain -- Social life and customs -- 1066-1485 -- Sources
Pyerides muse si possunt numina fletus
Fundere, diuinas atque rigare genas,
Galfridi vatis Chaucer crudelia fata
Plangite; sit lacrimis abstinuisse nefas.
Uos coluit viuens: at vos celebrate sepultum;
Reddatur merito gracia digna viro.
Grande decus vobis, en docti musa Maronis
Qua didicit melius lingua latina loqui.
Grande nouumque decus Chaucer famamque parauit;
Heu quantum fuerat prisca britanna rudis.
Reddidit insignem maternis versibus, vt iam
Aurea splendescat, ferrea facta prius.
Hunc latuisse virum nil si tot opuscula vertes
Dixeris, egregiis quae decorata modis.
Socratis ingenium. vel fontes philosophie
Quitquid et arcani dogmata sacra ferunt
Et quascunque velis tenuit dignissimus artes
Hic vates, paruo conditus hoc tumulo.
Ah laudis quantum preclara britannia perdis
Dum rapuit tantum mors odiosa virum.
Crudeles parcae, crudelia fila sorores!
Non tamen extincto corpore fama perit
Uiuet in eternum, viuent dum scripta poetae,
Uiuant eterno tot monimenta die.
Si qua bonos tangit pietas, si carmine dignus
Carmina qui cecinit tot cumulata modis,
Haec sibi marmoreo scribantur verba sepulchro,
Haec maneat laudis sarcina summa suae:
Galfridus Chaucer vates et fama poesis
Materne, hac sacra sum tumulatus humo.
Post obitum Caxton voluit te viuere cura
Willelmi, Chaucer, clare poeta, tui:
Nam tua non solum compressit opuscula formis,
Has quoque sed laudes iussit his esse tuas.
_Golden Legend._
First Edition (1483). Prologue.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account