Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
X. Auspicia sortesque, ut qui maxime, observant. Sortium consuetudo
simplex: virgam, frugiferae arbori decisam, in surculos amputant, eosque,
notis quibusdam discretos, super candidam vestem temere ac fortuito
spargunt: mox, si publice consuletur, sacerdos civitatis, sin privatim,
ipse paterfamiliae, precatus deos coelumque suspiciens, ter singulos
tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur. Si
prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio; sin
permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur. Et illud quidem etiam hic
notum, avium voces volatusque interrogare: proprium gentis, equorum
quoque praesagia ac monitus experiri; publice aluntur iisdem nemoribus ac
lucis candidi et nullo mortali opere contacti: quos pressos sacro curru
sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur, hinnitusque ac
fremitus observant. Nec ulli auspicio major fides non solum apud plebem,
sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim ministros deorum, illos
conscios putant. Est et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum
eventus explorant; ejus gentis, cum qua bellum est, captivum, quoquo modo
interceptum, cum electo popularium suorum, patriis quemque armis,
committunt: victoria hujus vel illius pro praejudicio accipitur.
XI. De minoribus rebus principes consultant; de majoribus omnes: ita
tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes
pertractentur. Coeunt, nisi quid fortuitum et subitum inciderit, certis
diebus, cum aut inchoatur luna aut impletur: nam agendis rebus hoc
auspicatissimum initium credunt. Nec dierum numerum, ut nos, sed noctium
computant. Sic constituunt, sic condicunt: nox ducere diem videtur. Illud
ex libertate vitium, quod non simul, nec ut jussi conveniunt, sed et
alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur. Ut turbae placuit,
considunt armati. Silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi jus
est, imperatur. Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas,
prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi
magis, quam jubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu
aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt. Honoratissimum assensus
genus est, armis laudare.
XII. Licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere.
Distinctio poenarum ex delicto: proditores et transfugas arboribus
suspendunt; ignavos et imbelles et corpore infames coeno ac palude,
injecta insuper crate, mergunt. Diversitas supplicii illuc respicit,
tanquam scelera ostendi oporteat, dum puniuntur, flagitia abscondi. Sed
et levioribus delictis, pro modo poenarum, equorum pecorumque numero
convicti mulctantur: pars mulctae regi vel civitati, pars ipsi, qui
vindicatur, vel propinquis ejus exsolvitur. Eliguntur in iisdem conciliis
et principes, qui jura per pagos vicosque reddunt. Centeni singulis ex
plebe comites, consilium simul et auctoritas, adsunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account