Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XIII. Nihil autem neque publicae neque privatae rei, nisi armati agunt.
Sed arma sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum
probaverit. Tum in ipso concilio, vel principum aliquis vel pater vel
propinquus scuto frameaque juvenem ornant: haec apud illos toga, hic
primus juventae honos: ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae.
Insignis nobilitas, aut magna patrum merita, principis dignationem etiam
adolescentulis assignant: ceteris robustioribus ac jampridem probatis
aggregantur; nec rubor, inter comites aspici. Gradus quin etiam et ipse
comitatus habet judicio ejus, quem sectantur: magnaque et comitum
aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui
plurimi et acerrimi comites. Haec dignitas, hae vires, magno semper
electorum juvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium.
Nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id
nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat: expetuntur
enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella
profligant.
XIV. Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui,
virtutem principis non adaequare. Jam vero infame in omnem vitam ac
probrosum, superstitem principi suo ex acie recessisse. Illum defendere,
tueri, sua quoque fortia facta gloriae ejus assignare, praecipuum
sacramentum est. Principes pro victoria pugnant; comites pro principe. Si
civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat plerique nobilium
adolescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt;
quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt,
magnumque comitatum non nisi vi belloque tuentur: exigunt enim principis
sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque
frameam. Nam epulae et, quanquam incompti, largi tamen apparatus pro
stipendio cedunt: materia munificentiae per bella et raptus. Nec arare
terram, aut expectare annum, tam facile persuaseris, quam vocare hostes
et vulnera mereri. Pigrum quinimmo et iners videtur, sudore acquirere,
quod possis sanguine parare.
XV. Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus per otium
transigunt, dediti somno ciboque, fortissimus quisque ac bellicosissimus
nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis
senibusque et infirmissimo cuique ex familia: ipsi hebent; mira
diversitate naturae, cum iidem homines sic ament inertiam et oderint
quietem. Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel
armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus
subvenit. Gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a
singulis, sed publice mittuntur: electi equi, magna arma, phalerae,
torquesque. Jam et pecuniam accipere docuimus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account