Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XIX. Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena
experimenta parum profici armis, si injuriae sequerentur, causas bellorum
statuit excidere. A se suisque orsus, primum domum suam coercuit; quod
plerisque haud minus arduum est, quam provinciam regere. Nihil per
libertos servosque publicae rei: non studiis privatis nec ex
commendatione aut precibus centurionum milites ascire, sed optimum
quemque fidissimum putare: omnia scire, non omnia exsequi: parvis
peccatis veniam, magnis severitatem commodare: nec poena semper, sed
saepius poenitentia contentus esse: officiis et administrationibus potius
non peccaturos praeponere, quam damnare, cum peccassent. Frumenti et
tributorum auctionem aequalitate munerum mollire, circumcisis, quae, in
quaestum reperta, ipso tributo gravius tolerabantur: namque per ludibrium
assidere clausis horreis et emere ultro frumenta, ac vendere pretio
cogebantur: devortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut
civitates a proximis hibernis in remota et avia referrent, donec, quod
omnibus in promptu erat, paucis lucrosum fieret.
XX. Haec primo statim anno comprimendo, egregiam famam paci circumdedit;
quae vel incuria vel intolerantia priorum haud minus quam bellum
timebatur. Sed, ubi aestas advenit, contracto exercitu, multus in agmine
laudare modestiam, disjectos coercere: loca castris ipse capere,
aestuaria ac silvas ipse praetentare; et nihil interim apud hostes
quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur: atque, ubi satis
terruerat, parcendo rursus irritamenta pacis ostentare. Quibus rebus
multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus,
iram posuere, et praesidiis castellisque circumdatae tanta ratione
curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars illacessita transierit.
XXI. Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta: namque, ut homines
dispersi ac rudes, eoque in bella faciles, quieti et otio per voluptates
assuescerent, hortari privatim, adjuvare publice, ut templa, fora, domus
exstruerent, laudando promptos et castigando segnes: ita honoris
aemulatio pro necessitate erat. Jam vero principum filios liberalibus
artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut,
qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. Inde
etiam habitus nostri honor et frequens toga: paulatimque discessum ad
delenimenta vitiorum, porticus et balnea et conviviorum elegantiam: idque
apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account