Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XXII. Tertius expeditionum annus novas gentes aperuit, vastatis usque ad
Taum (aestuario nomen est) nationibus: qua formidine territi hostes
quanquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere non ausi;
ponendisque insuper castellis spatium fuit. Annotabant periti non alium
ducem opportunitates locorum sapientius legisse: nullum ab Agricola
positum castellum aut vi hostium expugnatum aut pactione ac fuga
desertum. Crebrae eruptiones: nam adversus moras obsidionis annuis copiis
firmabantur: ita intrepida ibi hiems, et sibi quisque praesidio, irritis
hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis
hibernis eventibus pensare, tum aestate atque hieme juxta pellebantur.
Nec Agricola unquam per alios gesta avidus intercepit: seu centurio seu
praefectus, incorruptum facti testem habebat. Apud quosdam acerbior in
conviciis narrabatur; ut erat comis bonis, adversus malos injucundus:
ceterum ex iracundia nihil supererat; secretum et silentium ejus non
timeres: honestius putabat offendere, quam odisse.
XXIII. Quarta aestas obtinendis, quae percurrerat, insumpta: ac, si
virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa
Britannia terminus. Nam Clota et Bodotria, diversi maris aestibus per
immensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum
praesidiis firmabatur: atque omnis propior sinus tenebatur, summotis
velut in aliam insulam hostibus.
XXIV. Quinto expeditionum anno, nave prima transgressus, ignotas ad id
tempus gentes crebris simul ac prosperis proeliis domuit: eamque partem
Britanniae, quae Hiberniam aspicit, copiis instruxit in spem magis quam
ob formidinem; si quidem Hibernia, medio inter Britanniam atque Hispaniam
sita et Gallico quoque mari opportuna, valentissimam imperii partem
magnis invicem usibus miscuerit. Spatium ejus, si Britanniae comparetur,
angustius, nostri maris insulas superat. Solum coelumque et ingenia
cultusque hominum haud multum a Britannia differunt: in melius aditus
portusque per commercia et negotiatores cogniti. Agricola expulsum
seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae
in occasionem retinebat. Saepe ex eo audivi, legione una et modicis
auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse. Idque etiam adversus
Britanniam profuturum, si Romana ubique arma, et velut e conspectu
libertas tolleretur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account