Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XXV. Ceterum aestate, qua sextum officii annum inchoabat, amplexus
civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium et
infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe exploravit:
quae, ab Agricola primum assumpta in partem virium, sequebatur egregia
specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe iisdem
castris pedes equesque et nauticus miles, mixti copiis et laetitia, sua
quisque facta, suos casus attollerent: ac modo silvarum ac montium
profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis,
hinc victus Oceanus militari jactantia compararentur. Britannos quoque,
ut ex captivis audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tanquam, aperto
maris sui secreto, ultimum victis perfugium clauderetur. Ad manus et arma
conversi Caledoniam incolentes populi, paratu magno, majore fama, uti mos
est de ignotis, oppugnasse ultro, castella adorti, metum, ut provocantes,
addiderant: regrediendumque citra Bodotriam, et excedendum potius, quam
pellerentur, specie prudentium ignavi admonebant: cum interim cognoscit
hostes pluribus agminibus irrupturos. Ac, ne superante numero et peritia
locorum circumiretur, diviso et ipse in tres partes exercitu incessit.
XXVI. Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio, universi nonam
legionem, ut maxime invalidam, nocte aggressi, inter somnum ac
trepidationem caesis vigilibus, irrupere. Jamque in ipsis castris
pugnabant, cum Agricola, iter hostium ab exploratoribus edoctus et
vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque assultare tergis
pugnantium jubet, mox ab universis adjici clamorem; et propinqua luce
fulsere signa: ita ancipiti malo territi Britanni: et Romanis redit
animus, ac, securi pro salute, de gloria certabant. Ultro quin etiam
erupere: et fuit atrox in ipsia portarum angustiis proelium, donec pulsi
hostes; utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne
eguisse auxilio viderentur. Quod nisi paludes et silvae fugientes
texissent, debellatum illa victoria foret.
XXVII. Cujus conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti suae
invium: penetrandam Caledoniam, inveniendumque tandem Britanniae terminum
continuo proeliorum cursu, fremebant: atque illi modo cauti ac sapientes,
prompti post eventum ac magniloqui erant. Iniquissima haec bellorum
conditio est: prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur. At
Britanni non virtute, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex
arrogantia remittere, quo minus juventutem armarent, conjuges ac liberos
in loca tuta transferrent, coetibus ac sacrificiis conspirationem
civitatum sancirent: atque ita irritatis utrimque animis discessum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account