Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XXX. "Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi
animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis totius
Britanniae fore. Nam et universi servitutis expertes, et nullae ultra
terrae, ac ne mare quidem securum, imminente nobis classe Romana: ita
proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima
sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est,
spem ac subsidium in nostris manibus habebant: quia nobilissimi totius
Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti, nec servientium littora
aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus.
Nos terrarum ac libertatis extremos, recessus ipse ac sinus famae in
hunc diem defendit: nunc terminus Britanniae patet; atque omne ignotum
pro magnifico est. Sed nulla jam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa,
et infestiores Romani: quorum superbiam frustra per obsequium et
modestiam effugeris. Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere
terrae, et mare scrutantur: si locuples hostis est, avari; si pauper,
ambitiosi: quos non Oriens, non Occidens, satiaverit. Soli omnium opes
atque inopiam pari affectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere,
falsis nominibus imperium; atque, ubi solitudinem faciunt, pacem
appellant."
XXXI. "Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit;
hi per delectus, alibi servituri, auferuntur conjuges sororesque, etsi
hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur.
Bona fortunasque in tributum egerunt, annos in frumentum: corpora ipsa ac
manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera ac contumelias
conterunt. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis
aluntur: Britannia servitutem suam quotidie emit, quotidie pascit. Ac,
sicut in familia recentissimus quisque servorum et conservis ludibrio
est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in
excidium petimur. Neque enim arva nobis aut metalla aut portus sunt,
quibus exercendis reservemur. Virtus porro ac ferocia subjectorum ingrata
imperantibus: et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo
suspectius. Ita, sublata spe veniae, tandem sumite animum, tam quibus
salus, quam quibus gloria carissima est. Trinobantes, femina duce,
exurere coloniam, expugnare castra, ac, nisi felicitas in socordiam
vertisset, exuere jugum potuere: nos integri et indomiti et libertatem
non in poenitentiam laturi, primo statim congressu nonne ostendamus, quos
sibi Caledonia viros seposuerit? An eandem Romanis in bello virtutem,
quam in pace lasciviam adesse creditis?"
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account