Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XXXII. "Nostris illi dissensionibus ac discordiis clari, vitia hostium in
gloriam exercitus sui vertunt: quem contractum ex diversissimis gentibus,
ut secundae res tenent, ita adversae dissolvent: nisi si Gallos et
Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi
alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostes quam servos, fide et
affectu teneri putatis: metus et terror est, infirma vincula caritatis
quae ubi removeris, qui timere desierint, odisse incipient. Omnia
victoriae incitamenta pro nobis sunt: nullae Romanos conjuges accendunt;
nulli parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria, aut
alia est. Paucos numero, trepidos ignorantia, coelum ipsum ac mare et
silvas, ignota omnia circumspectantes, clausos quodammodo ac vinctos dii
nobis tradiderunt. Ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque
argenti, quod neque tegit neque vulnerat. In ipsa hostium acie inveniemus
nostras manus: agnoscent Britanni suam causam: recordabuntur Galli
priorem libertatem: deserent illos ceteri Germani, tanquam nuper Usipii
reliquerunt. Nec quidquam ultra formidinis: vacua castella, senum
coloniae, inter male parentes et injuste imperantes aegra municipia et
discordantia: hic dux, hic exercitus: ibi tributa et metalla et ceterae
servientium poenae: quas in aeternum perferre aut statim ulcisci in hoc
campo est. Proinde ituri in aciem et majores vestros et posteros
cogitate."
XXXIII. Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, cantu et fremitu
clamoribusque dissonis. Jam que agmina, et armorum fulgores audentissimi
cujusque procursu: simul instruebantur acies: cum Agricola, quanquam
laetum et vix munimentis coercitum militem adhortatus, ita disseruit:
"Octavus annus est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii
Romani fide atque opera vestra Britanniam vicistis: tot expeditionibus,
tot proeliis, seu fortitudine adversus hostes seu patientia ac labore
paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos
ducis poenituit. Ergo egressi, ego veterum legatorum, vos priorum
exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed castris et
armis tenemus. Inventa Britannia et subacta. Equidem saepe in agmine, cum
vos paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cujusque voces
audiebam, Quando dabitur hostis, quando acies? Veniunt, e latebris suis
extrusi: et vota virtusque in aperto, omniaque prona victoribus, atque
eadem victis adversa. Nam, ut superasse tantum itineris, silvas evasisse,
transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem; ita fugientibus
periculosissima, quae hodie prosperrima sunt. Neque enim nobis aut
locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia: sed manus et arma
et in his omnia. Quod ad me attinet, jam pridem mihi decretum est, neque
exercitus neque ducis terga tuta esse. Proinde et honesta mors turpi vita
potior; et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt: nec inglorium
fuerit, in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse."
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account