Gunpowder and Ammunition, Their Origin and Progress — John Shaqi
Gunpowder and Ammunition, Their Origin and ProgressHime, H. W. L. (Henry William Lovett)
History
Gunpowder and Ammunition, Their Origin and Progress
Hime, H. W. L. (Henry William Lovett)
Ammunition; Gunpowder
1. Recipe sandaracæ puræ libram I., armoniaci liquidi ana. Haec simul
pista et in vase fictili vitreato et luto sapientiæ diligenter obturato
deinde (?); donec liquescat ignis subponatur. Liquoris vero istius haec
sunt signa, ut ligno intromisso per foramen ad modum butyri videatur.
Postea vero IV. libras de alkitran græco infundas. Haec autem sub tecto
fieri prohibeantur, quum periculum immineret. Cum autem in mari ex
ipso operari volueris, de pelle caprina accipies utrem, et in ipsum de
hoc oleo libras II. intromittas. Si hostes prope fuerint, intromittes
minus, si vero remoti fuerint, plus mittes. Postea vero utrem ad veru
ferreum ligabis, lignum adversus veru grossitudinem faciens. Ipsum
veru inferius sepo perungues, lignum prædictum in ripa succendes, et
sub utre locabis. Tunc vero oleum sub veru et super lignum distillans
accensum super aquas discurret, et quidquid obviam fuerit concremabit.
2. Et sequitur alia species ignis quæ comburit domos inimicorum in
montibus sitas, aut in aliis locis, si libet. Recipe balsami sive
petrolii libram I., medulæ cannæ ferulæ libras sex, sulphuris libram
I., pinguedinis arietinæ liquefactæ libram I., et oleum terebenthinæ
sive de lateribus vel anethorum. Omnibus his collectis sagittam
quadrifidam faciens de confectione prædicta replebis. Igne autem intus
reposito, in aërem cum arcu emittes; ibi enim sepo liquefacto et
confectione succensa, quocumque loco cecidit, comburit illum; et si
aqua superjecta fuerit, augmentabitur flamma ignis.
3. Alius modus ignis ad comburendos hostes ubique sitos. Recipe
balsamum, oleum Æthiopiæ, alkitran et oleum sulphuris. Haec quidem
omnia in vase fictili reposita in fimo diebus XIV. subfodias. Quo
inde extracto, corvos eodem perunguens ad hostilia loca sive tentoria
destinabis. Oriente enim sole, ubicumque illud liquefactum fuerit,
accendetur. Unde semper ante solis ortum aut post occasum ipsius
præcipimus esse mittendos.
4. Oleum vero sulphuris sic fit. Recipe sulphuris uncias quattuor,
quibus in marmoreo lapide contritis et in pulverum redactis, oleum
iuniperi quattuor uncias admisces et in caldario pone, ut, lento igne
supposito, destillare incipiat.
5. Modus autem ad idem. Recipe sulphuris splendidi quattuor uncias,
vitella ovorum quinquaginti unum contrita, et in patella ferrea lento
igne coquantur; et quum ardere inceperit, in altera parte patellae
declinans, quod liquidius emanabit, ipsum est quod quæris, oleum
scilicet sulphuricum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account