Gunpowder and Ammunition, Their Origin and ProgressHime, H. W. L. (Henry William Lovett)
History
Gunpowder and Ammunition, Their Origin and Progress
Hime, H. W. L. (Henry William Lovett)
Ammunition; Gunpowder
6. Sequitur alia species ignis, cum qua, si opus, subeas hostiles
domus vicinas. Recipe alkitran, boni, olei ovorum, sulphuris quod
leviter frangitur ana unciam unam. Quæ quidem omnia commisceantur.
Pista et ad prunas appone. Quum autem commixta fuerint, ad collectionem
totius confectionis quartem partem ceræ novæ adicies, ut in modum
cataplasmatis convertatur. Quum autem operari volueris, vesicam bovis
vento repletam accipias et in foramen in ea faciens cera supposita
ipsam obturabis. Vesica tali præscripta sæpissime oleo peruncta cum
ligno marubii, quod ad haec invenietur aptius, accenso ac simul
imposito, foramen aperies; ea enim semel accensa et a filtro quo
involuta fuerit extracta, in ventosa nocti sub lecto vel tecto inimici
tui supponatur. Quocumque enim ventus eam sufflaverit, quidquid
propinquum fuerit, comburetur; et si aqua projecta fuerit, letales
procreabit flammas.
7.Sub pacis namque specie missis nuntiis, ad loca hostilia bacleos
gerentes excavos hac materia repletos et confectione, qui jam prope
hostes fuerint, quo fungebuntur ignem jam per domos et vias fundentes.
Dum calor solis supervenerit, omnia incendio comburentur.[127]
Recipe sandaracae (libram, cerae)[128] libram: in vase vero fictili,
ore concluso, liquescat. Quum autem liquefacta fuerint, medietatem
libræ olei lini et sulphuris superadjicies. Quæ quidem omnia in eodem
vase tribus mensibus in fimo ovino reponantur, verum tamen fimum ter in
mense renovando.
8. Ignis quem invenit Aristoteles quum cum Alexandro ad obscura
loca iter ageret, volens in eo per mensem fieri id quod sol in anno
præparat. Ut in spera de auricalco, recipe seris rubicundi libram
I., stanni et plumbi, limaturæ ferri, singulorum medietatem libræ.
Quibus pariter liquefactis, ad modum astrolabii lamina formetur lata
et rotunda. Ipsam eodem igne perunctam X. diebus siccabis, duodecies
iterando: per annum namque integrum ignis idem succensus nullatenus
deficiet. Quæ enim inunctio ultra annum durabit. Si vero locum quempiam
inunguere libeat, eo desiccato, scintilla quælibet diffusa ardebit
continue, nec aqua extingui poterit. Et haec est prædicti ignis
compositio. Recipe alkitran, colophonii, sulphuris crocei, olei ovorum
sulphurici. Sulphur in marmore teratur. Quo facto universum oleum
superponas. Deinde tectoris limaginem ad omne pondus acceptum insimul
pista et inungue.
9. Et sequitur alia species ignis, quo Aristoteles domos in montibus
sitas destruere incendio ait, ut et mons ipse subsideret. Recipe
balsami libram I., alkitran libras V., oleum ovorum et calcis non
extinctae libras X. Calcem teras cum oleo donec una fiat massa; deinde
inunguas lapides ex ipso et herbas ac renascentias quaslibet in diebus
canicularibus, et sub fimo eiusdam regionis sub fossa dimittes;
postea[129] namque autumnalis pluviæ dilapsu succenditur. Terram et
indigenas comburit igne Aristoteles, namque hunc ignem annis IX. durare
asserit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account