Gunpowder and Ammunition, Their Origin and ProgressHime, H. W. L. (Henry William Lovett)
History
Gunpowder and Ammunition, Their Origin and Progress
Hime, H. W. L. (Henry William Lovett)
Ammunition; Gunpowder
10. Compositio inextinguibilis et experta. Accipe[130] sulphur vivum,
colophonium, asphaltum classam, tartarum, piculam navalem, fimum ovinum
aut columbinum. Hæc pulverisa subtiliter petroleo; postea in ampulla
reponendo vitrea, orificio bene clauso, per dies XV. in fimo calido
equino subhumetur, Extracta vero ampulla destillabis oleum in cucurbita
lento igne ac cinere mediante, calidissima ac subtili. In quo si bombax
intincta fuerit ac accensa, omnia super quæ arcu vel ballista proiecta
fuerit, incendio concremabit.
11. Nota quod omnis ignis inextinguibilis IV. rebus extingui vel
suffocari poterit, videlicet cum aceto acuto aut cum urina antiqua vel
arena, sive filtro ter in aceto imbibito et toties desiccato ignem iam
dictum suffocas.
12. Nota quod ignis volatilis in aëre duplex est compositio; quorum
primus est:—recipe partem unam colophonii et tantum sulphuris vivi,
II. partes vero salis petrosi et in oleo linoso vel lamii[131] quod est
melius, dissolvantur bene pulverisata et oleo liquefacta. Postea in
canna vel ligno excavo reponatur et accendatur. Evolat enim subito ad
quemcumque locum volueris, et omnia incendio concremabit.
13. Secundus modus ignis volatilis hoc modo conficitur. Accipias libram
I. sulphuris vivi, libras duas carbonum vitis vel salicis, VI. libras
salis petrosi; quae tria subtilissima terantur in lapide marmoreo.
Postea pulvis ad libitum in tunica reponatur volatili vel tonitrum
faciente.
Nota, quod tunica ad volundum debet esse gracilis et longa et cum
prædicto pulvere optime conculcato repleta. Tunica vero tonitrum
faciens debet esse brevis et grossa et prædicto pulvere semiplena et ab
utraque parte fortissime filo ferreo bene ligata. Nota, quod in tali
tunica parvum foramen faciendum est, ut tenta imposita accendatur; quæ
tenta in extremitatibus sit gracilis, in medio vero lata et prædicto
pulvere repleta. Nota, quod quæ ad volandum tunica, plicaturas ad
libitum habere potest; tonitrum vero faciens, quam plurimas plicaturas.
Nota, quod duplex poteris facere tonitrum atque duplex volatile
instrumentum, videlicet tunicam includendo.
14. Nota, quod sal petrosum est minera terræ et reperitur in scopulis
et lapidibus.[132] Haec terra dissolvatur in aqua bulliente, postea
depurata et destillata per filtrum, permittatur per diem et noctem
integram decoqui; et invenies in fundo laminas salis congelatas
cristallinas.
15. Candela quæ, si semel accensa fuerit, non amplius extinguitur. Si
vero aqua irrigata fuerit, maius parabit incendium. Formetur sphaera de
ære Italico; deinde accipies calcis vivæ partem unam, galbani mediam
et cum felle testudinis ad pondus galbani sumpto conficies. Postea
cantharides quot volueris accipies, capitibus et alis abscisis, cum
aequali parte olei zambac, teras et in vase fictili reposita, XI.
diebus sub fimo equino reponantur, de quinto in quintum diem fimum
renovando. Sic olei foetidi et crocei spiritum assument, de quo sphæram
illinias; qua siccata, sepo inguatur, post igne accendatur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account