B. At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt;
interiectisque aliquot diebus, nostris languentibus atque animo
remissis, {10} subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius
ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia
reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque
vento ignem operibus inferunt. Hunc sic distulit {15} ventus, uti uno
tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent, et
prius haec omnia consumerentur, quam quem ad modum accidisset
animadverti posset. Nostri repentina fortuna permoti arma, quae possunt,
arripiunt; alii ex castris {20} sese incitant. Fit in hostes impetus
eorum, sed muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur.
Illi sub murum se recipiunt, ibique musculum turrimque latericiam libere
incendunt. Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi {25}
tempestatis puncto temporis interiit.
CAESAR, _de Bello Civili_, ii. 14.
[Linenotes:
13. +contecta:+ i.e. the shield kept in a leather casing.
16. +plutei+ = _screens_ or _mantlets_ of hurdles covered with raw
hides.
17. +tormenta+ (_torqu + mentum_) = _artillery_, engines for
throwing missiles by _twisted_ ropes; e.g. the _ballista_,
_catapulta_.
24. +musculum+ = _sapping-shed_.
+turrim latericiam+ = _brick tower_.
25. +multorum mensium+, i.e. from May to August 49 B.C.]
B54
CIVIL WAR, 49-45 B.C. (5)
‘_Nothing in his life
Became him like the leaving it._’
Quid nunc rostra tibi prosunt turbata forumque
Unde tribunicia plebeius signifer arce 800
Arma dabas populis? Quid prodita iura senatus
Et gener atque socer bello concurrere iussi?
Ante iaces quam dira duces Pharsalia confert,
Spectandumque tibi bellum civile negatum est. 804
Libycas en nobile corpus 809
Pascit aves nullo contectus Curio busto. 810
At tibi nos, quando non proderit ista silere
A quibus omne aevi senium sua fama repellit,
Digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
Haud alium tanta civem tulit indole Roma,
Aut cui plus leges deberent recta sequenti. 815
Perdita nunc urbi nocuerunt saecula, postquam
Ambitus et luxus et opum metuenda facultas
Transverso mentem dubiam torrente tulerunt;
Momentumque fuit mutatus Curio rerum
Gallorum captus spoliis et Caesaris auro. 820
Ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ense
Sulla potens Mariusque ferox et Cinna cruentus
Caesareaeque domus series; cui tanta potestas
Concessa est? Emere omnes, hic vendidit urbem.
LUCAN, _Pharsalia_, iv. 799-804, 809-end.
+Context.+ In 49 B.C. Curio was sent by Caesar to wrest the
corn-province of Africa from the Pompeians. He won a signal success over
Varus (allied with Juba) at Utica, but allowed himself to be surprised
on the plain of the Bagradas, and, when all was lost, died sword in
hand.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account