Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater
Obstrictis aliis praeter Iapyga, 4
Navis, quae tibi creditum
Debes Vergilium, finibus Atticis
Reddas incolumem precor
Et serves animae dimidium meae. 8
Illi robur et aes triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem
Primus, nec timuit praecipitem Africum 12
Decertantem Aquilonibus
Nec tristes Hyadas nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadriae
Maior, tollere seu ponere vult freta. 16
Quem mortis timuit gradum,
Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turbidum et
Infames scopulos Acroceraunia? 20
Nequiquam deus abscidit
Prudens Oceano dissociabili
Terras, si tamen impiae
Non tangenda rates transiliunt vada. 24
[Footnote 36: A ‘God-speed’ to Vergil’s ship.]
‘_Nought is there for man too high._’
B.
Audax omnia perpeti
Gens humana ruit per vetitum nefas:
Audax Iapeti genus
Ignem fraude mala gentibus intulit; 28
Post ignem aetheria domo
Subductum macies et nova febrium
Terris incubuit cohors
Semotique prius tarda necessitas 32
Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Daedalus aera.
Pinnis non homini datis;
Perrupit Acheronta Herculeus labor. 36
Nil mortalibus arduist;
Caelum ipsum petimus stultitia neque
Per nostrum patimur scelus
Iracunda Iovem ponere fulmina. 40
HORACE, _Od._ I. iii.
PROPEMPTICON MAECIO CELERI.
_A Prayer for his friend’s safety._
A.
Di, quibus audaces amor est servare carinas
Saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
Sternite molle fretum placidumque advertite votis
Concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
Grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo 5
Depositum. Iuvenis dubio committitur alto
Maecius atque animae partem super aequora nostrae
Maiorem transferre parat. Proferte benigna
Sidera et antemnae gemino considite cornu,
Oebalii fratres; vobis pontusque polusque 10
Luceat; Iliacae longe nimbosa sororis
Astra fugate, precor, totoque excludite caelo.
Vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen
Quis honor ei regni cessit fortuna secundi,
Dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti, 15
Surgite de vitreis spumosae Doridos antris
Baianosque sinus et feta tepentibus undis
Litora tranquillo certatim ambite natatu,
Quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
Nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus. . . . 20
_His Prayer is heard. Man’s audacity._
B.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account