A. Quaeris, quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te
studere oportere. Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco
in Latinum, vel ex Latino vertere in Graecum: quo genere exercitationis
proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi,
praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur;
simul quae legentem fefellissent transferentem fugere non possunt.
Intelligentia ex hoc et iudicium adquiritur. Nihil obfuerit, quae
legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere
lectisque conferre, ac sedulo pensitare quid tu, quid ille commodius.
Magna gratulatio, si non nulla tu; magnus pudor, si cuncta ille melius.
Licebit interdum et notissima eligere, et certare cum electis. Poteris
et, quae dixeris, post oblivionem retractare, multa retinere, plura
transire, alia interscribere, alia rescribere. Laboriosum istud et
taedio plenum sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro,
et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra
peracto corpori intexere, nec tamen priora turbare. Fas est et carmine
remitti, non dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non
potest), sed hoc arguto et brevi, quod apte quantaslibet occupationes
curasque distinguit.
PLINY THE YOUNGER, _Ep._ vii. 9 (sel.)
_Importance of Concentration._
B. Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime
optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid
obstrepet, abiciendi codices erunt et deplorandus dies, verum incommodis
repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat
intentio: quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae
oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet. An vero frequenter
etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus et itinere
deerremus; non consequemur, si et voluerimus? Non est indulgendum causis
desidiae. Nam si nonnisi refecti, nonnisi hilares, nonnisi omnibus aliis
curis vacantes studendum existimaverimus, semper erit propter quod nobis
ignoscamus.
QUINTILIAN, _Inst. Or._ X. iii. 28.
PHAEDRUS.
_De Simonide._
A.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account