Homo doctus in se semper divitias habet.
Simonides, qui scripsit egregium melos,
Quo paupertatem sustineret facilius,
Circum ire coepit urbes Asiae nobiles,
Mercede accepta laudem victorum canens. 5
Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
Revenire in patriam voluit cursu pelagio;
Erat autem, ut aiunt, natus in Chia insula.
Ascendit navem, quam tempestas horrida
Simul et vetustas medio dissolvit mari. 10
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
Subsidium vitae. Quidam curiosior:
‘Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?’
‘Mecum,’ inquit, ‘mea sunt cuncta.’[39] Tunc pauci enatant,
Quia plures onere degravati perierant. 15
Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit,
Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
Antiqua fuit urbs; quam petierunt naufragi.
Hic litterarum quidam studio deditus,
Simondis qui saepe versus legerat 20
Eratque absentis admirator maximus,
Sermone ab ipso cognitum cupidissime
Ad se recepit; veste, nummis, familia
Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam
Portant rogantes victum. Quos casu obvios 25
Simonides ut vidit, ‘Dixi’ inquit ‘mea
Mecum esse cuncta: vos quod habuistis, perit.’
iv. 23.
[Footnote 39: Cf. ‘Omnia bona mea mecum sunt.’ --SENECA, _Ep._ 9.]
_Mons Parturiens._
B.
Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
Eratque in terris maxima expectatio.
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,
Qui, magna cum minaris, extricas nihil.
iv. 24.
_Nihil ita occultum esse quod non reveletur._
C.
Pastor capellae cornu baculo fregerat:
Rogare coepit, ne se domino proderet ...
‘Quamvis indigne laesa, reticebo tamen;
Sed res clamabit ipsa quid deliqueris.’
_Appendix_, 22.
TIBULLUS.
_The Golden Age._
A.
Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam
Tellus in longas est patefacta vias! 36
Nondum caeruleas pinus contempserat undas,
Effusum ventis praebueratque sinum,
Nec vagus ignotis repetens compendia terris
Presserat externa navita merce ratem. 40
Illo non validus subiit iuga tempore taurus,
Non domito frenos ore momordit equus,
Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris
Qui regeret certis finibus arva, lapis. 44
Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
Obvia securis ubera lactis oves.
Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem
Immiti saevus duxerat arte faber. 48
Nunc Iove sub domino caedes et vulnera semper,
Nunc mare, nunc leti mille repente viae.
I. iii. 35-50.
Cf. CATULLUS, lxiv.; VERGIL, _Ecl._ iv.
_Birthday Wishes._
B.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account