Dicamus bona verba: venit natalis ad aras:
Quisquis ades, lingua, vir mulierque fave.
Urantur pia tura focis, urantur odores,
Quos tener e terra divite mittit Arabs. 4
Ipse suos Genius adsit visurus honores,
Cui decorent sanctas mollia serta comas.
Illius puro destillent tempora nardo,
Atque satur libo sit madeatque mero, 8
Adnuat et, Cornute, tibi quodcumque rogabis.
En age, quid cessas? adnuit ille: roga.
Auguror, uxoris fidos optabis amores;
Iam reor hoc ipsos edidicisse deos. 12
Nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem
Fortis arat valido rusticus arva bove,
Nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis
Nascitur, Eoi qua maris unda rubet. 16
Vota cadunt: utinam strepitantibus advolet alis
Flavaque coniugio vincula portet Amor,
Vincula, quae maneant semper, dum tarda senectus
Inducat rugas inficiatque comas. 20
Hic veniat natalis avis prolemque ministret,
Ludat et ante tuos turba novella pedes.
II. ii.
Cf. TIBULL. I. vii. 49-54; PERSIUS, ii. 1-4.
HUNTING.
_On the delights of hunting with a note-book._
A. Ridebis, et licet rideas. Ego ille, quem nosti apros tres, et quidem
pulcherrimos, cepi. Ipse? inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia
mea et quiete discederem. Ad retia sedebam: erat in proximo, non
venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares. Meditabar aliquid
enotabamque, ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non
est, quod contemnas hoc studendi genus. Mirum est ut animus agitatione
motuque corporis excitetur. Iam undique silvae et solitudo, ipsumque
illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta
sunt. Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam
sic etiam pugillares feras. Experieris non Dianam magis montibus, quam
Minervam inerrare. Vale.
PLINY, _Ep._ i. 6.
_Oenone Paridi._
B.
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos
Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
Retia saepe comes maculis distincta tetendi;
Saepi cites egi per iuga longa canes. 20
OVID, _Her._ v. 17-20.
_The Hunting Party._
C.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account