A. Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum
corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam
ab inferno desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum
tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. Admiratione te
potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine
colamus: is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. Id filiae
quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari,
ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi
magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem
imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita
simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam
tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse
moribus possis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus,
manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, in
fama rerum; nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio
obruet: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.
_Agricola_ 46.
_The Climate and Products of Britain._
B. Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum abest.
Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema
Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine
internoscas. Quod si nubes non officiunt, aspici per noctem solis
fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire affirmant. Scilicet
extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque
caelum et sidera nox cadit. Solum praeter oleam vitemque et cetera
calidioribus terris oriri sueta patiens frugum, fecundum: tarde
mitescunt, cito proveniunt; eademque utriusque rei causa, multus umor
terrarum caelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla,
pretium victoriae. Gignit et oceanus margarita, sed subfusca ac
liventia.
_Agricola_ 12.
TRIMALCHIO’S SUPPER.
_Le Bourgeois Gentilhomme. An Ignorant Connoisseur._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account