A. Plausum post hoc automatum familia dedit, et ‘Gaio feliciter!’
conclamavit: nec non cocus potione oneratus est, et argentea corona
poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius
consideraret, ait Trimalchio: ‘Solus sum, qui vera Corinthea habeam.’
Exspectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho
afferri. Sed ille melius: ‘Et forsitan,’ inquit, ‘quaeris, quare solus
Corinthea vera possideam? Quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus
vocatur; quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habeat? Et ne me
putetis nesapium esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint.
Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer, et magnus stelio, omnes
statuas aeneas, et aureas, et argenteas in unum rogum congessit, et eas
incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri
sustulerunt, et fecerunt catilla et paropsides et statuncula. Sic
Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc, nec illud.’
PETRONIUS ARBITER, 50.
_The Glass Bowl, and its Maker._
B. ‘Ignoscetis mihi,’ inquit Trimalchio, ‘quod dixero: ego malo mihi
vitrea; certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem mihi, quam
aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber, qui fecit phialam
vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo
munere; deinde fecit se porrigere Caesari, et illam in pavimentum
proiecit. Caesar non pote validius, quam expavit. At ille sustulit
phialam de terra: collisa erat, tanquam vasum aeneum. Deinde marceolum
de sinu protulit, et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se
solium Iovis tenere, utique, postquam illi dixit: “Numquid alius scit
hanc condituram vitreorum?” Vide modo. Postquam negavit, iussit illum
Caesar decollari; quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.’
PETRONIUS ARBITER, 51.
PRONUNCIATION.[40]
[Footnote 40: For further information see Dr. Postgate’s _How to
pronounce Latin_ (Bell & Sons).]
+H.+
I. Diu deinde servatum ne consonantibus (veteres) adspirarent, ut in
_Graccis_ et in _triumpis_. Erupit brevi tempore nimius usus, ut
_choronae_, _chenturiones_, _praechones_ adhuc quibusdam in
inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est.
QUINT. i. 5. 20.
C_h_ommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et insidias Arrius _h_insidias,
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum quantum poterat dixerat _h_insidias.
Credo, sic mater, sic liber avonculus eius,
Sic maternus avos dixerat atque avia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
Audibant eadem haec leviter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,
Cum subito adfertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed _H_ionios.
CATULLUS, lxxxiv.
_A Street Cry._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account