II. Cum M. Crassus exercitum Brundisii imponeret, quidam in portu,
caricas Cauno advectas vendens, _Cauneas!_ clamitabat. Dicamus, si
placet, monitum ab eo Crassum, caveret, ne iret (_cau[e] n[e] eas_ = _do
not go_): non fuisse periturum, si omini paruisset. Quae si suscipiamus,
pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternutamenta erunt
observanda.
CICERO, _Div._ ii. 40. 84.
+K. Q. C.+
III. +K+ perspicuum est littera quod vacare possit;
Et +Q+, similis, namque eadem vis in utraque est;
Quia qui locus est primitus unde exoritur +C+,
Quascunque deinceps libeat iugare voces,
Mutare necesse est sonitum quidem supremum,
Refert nihilum, +K+ prior an +Q+ siet an +C+.
TERENTIANUS MAURUS (_circ._ 300 A.D.).
+U.+
IV.
ME. Egon’ dedi?
PE. Tu tu, istic, inquam! Vin’ adferri noctuam
Quae _tu tu_ usque dicat tibi? Nam nos iam defessi sumus.
PLAUTUS, _Men._ 553-6.
PROVERBIAL EXPRESSIONS.
I. Nam quae volumus et credimus libenter.
CAES. _B. Civ._ ii. 27.
II. Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis in errore
perseverare. Posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores
solent esse.
CIC. _Phil._ xii. 5.
III. Dimidium facti qui coepit habet.
HOR. _Ep._ I. ii. 40.
IV. Nemo repente fuit turpissimus.
JUV. _Sat._ ii. 83.
V. Velut materiam igni praebentes.
LIVY, xxi. 10.
VI. Et quasi cursores vitai lampada tradunt.
LUCR. ii. 79.
VII.
Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:
Hoc tantum possum dicere, non amo te.
MARTIAL, _Ep._ I. xxxii.
VIII.
quem di diligunt
Adulescens moritur.
PLAUT. _Bacch._ I. ii. 36.
IX. Nullumst iam dictum, quod non sit dictum prius.
TERENCE, _Eun. Prol._ 41.
X. Quot homines tot sententiae: suus cuique mos.
TER. _Phormio_, II. iv. 14.
XI. Stultum facit fortuna, quem vult pedere.
PUB. SYRUS.
XII.
Vita brevis est, longa ars.
Vita, si scias uti, longa est.
SEN. _de Brevit. vitae_, i. 2.
XIII. Omne ignotum pro magnifico.
TAC. _Agric._ 30.
XIV. Divina natura dedit agros, ars humana aedificavit urbes.
VARRO, _de Re Rust._ iii. 1.
XV.
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito
Quam tua te Fortuna sinet.
VERG. _Aen._ vi. 95.
XVI.
. . . . Sunt hic etiam sua praemia laudi;
Sunt lacrimae rerum, et mentem mortalia tangunt.
VERG. _Aen._ i. 461-2.
CONSOLATIO.
‘_Whom the gods love die young._’
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account