A. Una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar: at poterat
sufficere solatio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum
aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro
per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei
doloris, has me in illo vidisse virtutes ingeni, non modo ad
percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima
expertus studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed
probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc
esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est, celerius occidere
festinatam maturitatem: et esse nescio quam quae spes tantas decerpat
invidiam, ne videlicet ultra, quam homini datum est, nostra provehantur.
Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris
suavitas, et in utracumque lingua, tanquam ad eam demum natus esset,
expressa proprietas omnium litterarum. Sed haec spes adhuc: illa maiora,
constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille
animo, qua medicorum admiratione, mensium octo valetudinem tulit! ut me
in supremis consolatus est! quam etiam deficiens, iamque _non_
[41]_noster_, ipsum illum alienatae mentis errorem circa solas literas
habuit!
QUINTILIAN, _Inst. Or._ VI. i. 9.
[Footnote 41: Cf. ‘Invalidasque tibi tendens, heu _non tua_,
palmas.’
VERG. _G._ iv. 498.]
_Servius Sulpicius to Cicero._
B. Quae res mihi non mediocrem consolationem attulerit, volo tibi
commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit. [42]Ex Asia
rediens, cum ab Aegina Megaram versus navigarem, coepi regiones
circumcirca prospicere. Post me erat Aegina, ante me Megara, dextra
Piraeeus, sinistra Corinthus: quae oppida quodam tempore florentissima
fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum
sic cogitare: ‘Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit
aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot
oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et
meminisse hominem te esse natum?’
CICERO, _Ep. ad Fam._ iv. 5.
[Footnote 42: Cf. Byron, _Childe Harold_, iv. 44-5.]
ELEGIES.
_Catullus at the Grave of his Brother._
A.
Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis
Et mutam nequiquam alloquerer cinerem, 4
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi.
Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
Tradita sunt tristes munera ad inferias, 8
Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
CATULLUS, ci.
_To Calvus on the Death of his Wife._
B.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account