Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notesBlakman, John
History
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes
Blakman, John
Great Britain -- History -- Henry VI, 1422-1461; Henry VI, King of England, 1421-1471
Alias venientibus ad eundem regem executoribus reverendissimi domini
cardinalis et episcopi Winto[=n]. sui avunculi, cum praegrandi summa,
duorum videlicet millium lib. auri eidem regi conferend'. ad suos
usus, & ad necessaria regni pondera sublevanda, penitus respuit munus,
nec quoquomodo habere voluit, dicens, _ipse fuerat pergratus mihi
avunculus, & multum nobis beneficus, dum vixerat: Dominus retribuat ei.
facite vos de bonis suis prout tenemini. nos nolumus ea recipere._ Ad
quod dictum regium attoniti executores illi, supplicaverunt magestati
regiae, ut saltem reciperet donum illud de manibus eorum, ad dotationem
duorum collegiorum suorum, quae tunc quasi de novo fundasset, apud
Cantabrigiam et Eton. Cui supplicationi et donationi libentissime
favebat rex, mandans, ut, pro relevamine animae praefati sui avunculi,
conferrent donum praedictis collegiis. Qui concito gradu mandatum regium
expleverunt.
Item in suae liberalitatis ostentationem, qua cum aliis pollebat
virtutibus rex iste, in confusionem avariciae largissimus erat in donis,
ut sui quondam testabantur. Donaverat enim uni de capellanis suis, dum
audierat eum intentum ad sacerdotalia vestimenta resarcienda, plus quam
decem mutatoria casularia de pannis suis sericis, ad missas in ecclesia,
cui tunc praeerat idem sacerdos, celebrandas. Alias audiens unum de
famulis suis multis furtive expoliatum [A V _b_] bonis, misit ei idem rex,
in recompensationem sui dampni, XX nobilia, cum hoc consulens, ut ammodo
magis providus esset de custodia bonorum suorum, et nec quicquam juris
ageret cum fure illo. Ecce quomodo misericordia & veritas obviaverunt
sibi, justicia & pax osculatae sunt in nostro terreno principe.
O! rara[18] pietas & piissima charitas in homine inventa! Unde & idem
princeps, tandem utroque privatus regno, Angliae videlicet & Franciae,
quibus ante imperaverat, cum rebus & bonis suis, non fracto, sed aequo id
tulit animo, omnia temporalia parvipendens, dummodo Christum lucraretur
et aeterna. Non tantum in temporalibus distribuendis largus, sed etiam in
ecclesiasticis et spiritualibus benefitiis[19] conferendis, multum cautus
et providus erat rex iste & discretus, ne indignis, vel quoad seipsum
indigne, i. symoniace, talia conferret, prout res ostendit in personis
ab eo promotis: immunis semper erat a symonia. Nam virtuti semper
intendens, virtuosorum promotioni omnino vacabat, atque eos plurimum
amabat. Accensae vero charitatis perurgebatur affectu, quando successori
celeberrimi cardinalis Winto[=n] dixerat praefatus rex H. magistro
Wilelmo Waynflet: _Accipe Wintonicam intronizationem, ut sis illic,
sicut solent praedecessores praesules esse. sis longaevus super terram, et
in virtutis via succrescens et proficiens._ Episcopos etiam Wurcestriae
et Cestriae[20] simul, cum multis aliis, pari liberalitate promovit, ut
res satis innotuit. Unde ad ampliandum domum Dei, et cultum divinum,
duo praeclara principatus sui tempore fundavit collegia praedicta, quae
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account