Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes — John Shaqi
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notesBlakman, John
History
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes
Blakman, John
Great Britain -- History -- Henry VI, 1422-1461; Henry VI, King of England, 1421-1471
Alias juxta Bathoniam equitans, ubi calida sunt balnea, quibus, ut
dicitur, se refocillant et lavant se homines illius patriae ex
consuetudine, dum introspiceret rex balnea, vidit homines in eis quasi
in toto nudos et vestibus plene exutos. Ad quod indignans rex citius
abiit, nuditatem hujusmodi quasi grande facinus abhorrens, non immemor
illius Francisci Petrarchae assertionis: _Nuditas beluina in hominibus
non placet: sed pudori amictus honestate consulitur._ Praeteria,[12] non
tantum sibiipsi, sed et domesticis suis, de castimonia magnam [A IV _b_]
cautionem adhibere solebat. Nam ante nuptias suas adoloscens[13]
castitatis alumnus existens, curiose per secretas suae camerae fenestras
aspicere solebat, ne feminarum introeuntium stulta debacharetur
insolentia, in suorum saltem domesticorum ruinam. Eandem etiam cautionem
adhibuerat idem rex duobus suis fratribus utriuis,[14] Dominis
videlicet Jaspere[15] et Edmundo, dum pueri et juvenes erant: quibus pro
tunc actissimam[16] & securissimam providebat custodiam, eos ponens sub
tutela virtuosorum et honestissimorum sacerdotum, tum ad erudiendum, tum
ad virtuose vivendum, et conversandum, ne scilicet indomitae
adolescentulationes succrescerent, si omnino suppressore carerent. Non
minorem iterum diligentiam adhibere solebat rex iste, ut dicitur, circa
alios sibi attinentes, ut vitia declinarent vel vitarent simul cum
contione viciosorum vel dissolutorum, et virtutes apprehenderent,
ammonens eos.
_Contra avaritiam._
_Liberalitas ejus._
Contra pestem avaritiae, qua quamplurimi inficiuntur et languent, etiam
terreni principes, Rex iste H. de quo loquimur, cautissimus, et
erectissimus omnino fuerat. Quia nec donariis praefulgidis sibi donatis,
nec excellentissimis divitiis, quas ipse possiderat[17] aliquotiens
illicito amore captus fuerat. Sed ad pauperes omnino liberalis erat,
eorum inopiam sublevando. Alios etiam quamplures largitate ditabat
donorum, aut officiorum, vel saltem omnem ab eis egestatem amovebat.
Nequaquam suos opprimebat subditos immoderatis exactionibus, ut ceteri
agunt principes et magnates: sed tanquam pius pater inter filios
conversatus, eos decentissime ex suis relevans, propriis contentus
maluit [A V _a_] sic juste inter eos vivere quam ipsi deficerent egestate,
sua suppressi crudelitate. Quod de suis contentus fuerat, alienarum rerum
minime cupidus, patet variis exemplis verissimis. Unde quidam magnus
dominus optulit eidem regi preciosum coopertorium, ad lectum suum
cameralem, undique nobilibus aureis in magna multitudine stratum, cum
talibus verbis dicens: _De talibus sit vobis cura._ Sed regis animus,
coelestia et spiritualia magis inhians, hujusmodi terrena postponens,
minime attendebat hujusmodi munera.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account