Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notesBlakman, John
History
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes
Blakman, John
Great Britain -- History -- Henry VI, 1422-1461; Henry VI, King of England, 1421-1471
Item equitando semel in strata quadam, jacente extra cemiterium ad
orientem cujusdam ecclesiae, ubi pixis super altare pendens carebat
sacramento eucharistiae, eo igitur non nudante caput, ut semper alias vel
ante assolet agere cum magna devotione propter reverentiam sacramenti:
admirantibus inde suis dominis et compluribus magnatibus, rationem
reddit rex dicens: _Scio,_ inquit, _ibi non esse Dominum meum Iesum
Christum, ob cujus honorem tanta facerem._ Quod ita repertum est ut
dixit. unde et dicunt, qui eidem secreti erant, quod rex iste
frequenter viderat Dominum nostrum Iesum, in forma humana repraesentantem
se in sacramento altaris inter manus sacerdotis.
Consueverat etiam, ex permaxima humilitate & devotione, nocte et
Dominicae resurrectionis tempore propria manu gerere magnum tortum, ob
reverentiam Dominicae resurrectionis et fidem.
_Humilitas regis._
De ipsius etiam humilitate in incessu, in vestibus et aliis corporalibus
indumentis, in verbis et ceteris corporis gestibus compluribus,
constat, quam[23] obtusis sotularibus et ocreis a juventute uti
consueverat adinstar coloni. Togam etiam longam cum capucio rotulato ad
modum burgensis, et talarem tunicam ultra genua demissam, caligas,
ocreas, calceos omnino pulli coloris &c. omnimoda curiositate per
eum prohebita[24] in consuetudine habuit.
Voluit etiam in principalibus anni festis, sed maxime quando ex
consuetudine coronaretur, indui ad nudum corpus suum aspero cilitio, ut
per asperitatem talem corpus ejus [B I _a_] arctaretur a lascivia, potius
vero ut omnis arrogantia vel inanis gloria, quae ex hujusmodi oriri solet,
reprimeretur.
_Labor et exercitium ejus._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account