Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notesBlakman, John
History
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes
Blakman, John
Great Britain -- History -- Henry VI, 1422-1461; Henry VI, King of England, 1421-1471
De occupatione regis, qua[25] bene dies et tempora transigerat,[26]
compluribus notum est adhuc viventibus, quod omnino dies solemnes, &
Dominicos in divinis officiis audiendis, et devotis orationibus ex parte
sua pro se et populo suo omnino dedicare solebat, ne sabbata ejus hostes
deriderent. Et ad similiter agendum etiam alios inducere diligenter
studuit. unde et nonnulli, quondam eidem assistentes, asserunt, quod
tota ejus exultatio et gaudium erat in Dei laudibus et divinis servitiis
rite & devote persolvendis. Ceteros vero dies etiam minus solemnes, non
in ocio aut vanitatibus, non in commessationibus aut ebrietatibus, non
in vaniloquiis aut ceteris nocivis dictis aut loquelis (quae amnia[27]
semper dum viveret declinabat,) immo paucissimis eloquiis, ut verbis
aedificariis vel ceteris utilibus omnino usus fuerat: Sed dies illos aut
in regni negotiis cum consilio suo tractandis, prout rei exposcerat
necessitas, aut in scripturarum lectionibus, vel in scriptis aut
cronicis legendis non minus diligenter expendit. Unde et de eo testatus
est miles quidam honorandus, quondam sibi camerarius fidelissimus,
dominus Ricardus Tunstall, verbis et scriptis suis testimonium de eo
dedit dicens: _In lege Domini fuit voluntas ejus die ac nocte._ In hujus
etiam rei testimonium ipse Dominus rex graviter conquestus est michi in
camera sua apud Eltham, quando solus cum eo ibidem essem in sanctis suis
libris cum eo laborans, ejus salubribus monitis & profundissimae
devotionis suspiriis intendens: dato pro tunc interim sono super hostio
regio a quodam potentissimo regni duce, rex ait: _Sic inquietant me, ut
vix raptim per dies et noctes valeam sine [B I _b_] strepitu aliquorum
sacrorum dogmatum lectione refici._ Simile etiam quoddam huic semel
contigit, me praesente apud Wyndesor. In attestationem etiam suae eximiae
devotionis ad Deum, dicunt complures adhuc superstites, eidem etiam
principi quondam familiares, quod quasi continue oculos suos ad coelum
attollere consueverat, quasi coelicola quidam aut raptus, nec seipsum
pro tempore, nec se circumstantes sentiens, quasi esset homo extaticus,
vel subcoelestis, conversationem suam in coelis habens, juxta illud
apostoli, _Conversatio nostra in coelis est._
_Juramenta ejus._
Item nulla unquam habere solebat alia juramenta, ad confirmanda dicta
sua veredica, quam haec verba proferendo, =Forsothe, and forsothe.= Ut
ceteros[28] faceret, quos alloquibatur,[29] de dictis suis. Unde et
quamplures, tam magnates, quam plebeos,[30] a gravibus juramentis, tum
blande consulendo, tum dure corripiendo, compescuit. Quoniam
abhominabilis erat eis[31] quisque jurans. Audiens autem rex quendam
magnum dominum, sibi camerarium, ex abrupto et improvise graviter
jurare, graviter increpavit eum, dicens: _Prohdolor! vos dominus familiae
multae dum juramenta sic editis contra Dei mandatum, pessimum exhibitis[32]
exemplum servis et subditis vestris. ipsos enim similia facere provocatis._
_Pietas et patientia ejus._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account