Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notesBlakman, John
History
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes
Blakman, John
Great Britain -- History -- Henry VI, 1422-1461; Henry VI, King of England, 1421-1471
Insuper continuata longo tempore dira ac ingratissima suorum rebellione,
post plurima bella a suis rebellantibus ei gravissime illata, tandem cum
paucis ad locum secretum, a suis fidelibus sibi provisum, fugit. unde
dum per aliquod spacium diliteret,[42] vox corporalis insonuit per XVII.
dies antequam caperetur insinuans ei, quod proditione traderetur, ac
sine honore, quasi fur aut exul quidam, Londonias, & per medium ejus
manu duceretur, multa ac varia pravorum hominum ingeniis mala exquisita
subiturus, et infra turrim illic incarcerandus, quae omnia ex beatae Mariae
virginis revelatione, Sanctorumque Joannis baptistae, Dunstani, &
Ancelmi, quorum consolationibus ad tunc, sicut etiam alias, potitus
fuit, per eosdem ad patientiam edoctus & confirmatus ad haec et similia
patienter tolleranda. Quae cum quibusdam de suis tunc retulerat,
videlicet magistris Bedon & Mannynge, incrudeli[43] illi minime credere
voluerunt, sed diliramenta et vana quaedam deputaverunt, quoadusque rei
exitus eos certos fecit.
Fertur etiam, quod rex iste, dum in turri fuisset inclusus, viderit
mulierem quandam a dextra sua infantulum submergere nitentem, quam per
nuncium ammonuit, ne tantum flagitium & Deo odiosum peccatum
perpetraret. Cujus ammonitione correpta illa, ab incepto opere cessavit.
Item quaesito ab eodem rege H. dum in turri fuerat incarceratus, quare
injuste vendicaverat et possiderat[44] coronam Angliae tot annis,
respondere solebat, _Pater meus rex fuerat Angliae[45] pacifice,
coronam Angliae possidens per totum regni sui tempus. Et suus pater,
avus meus, ejusdem regni rex fuit. Et ego puer, quasi in cunabilis[46]
[B IV _a_] pacifice, et sine omni interruptione coronatus approbatus fueram
rex a toto regno, coronam Angliae gerens quasi per_ XL. _annos,
singulis mihi dominis homagium regium facientibus, et fidem michi
praestantibus sicut & aliis antecessoribus meis. Vnde, et cum
Psalmista dicere possum_: Funes ceciderunt michi in praeclaris: etenim
hereditas mea praeclara est michi. Justum enim adjutorium meum a
Domino, qui salvos facit rectos corde.
Laus Deo.
Footnotes:
[3] _omitte_ et.
[4] _Lege_, vocibus.
[5] incedere M. R. J.
[6] _Sic, pro_ citius.
[7] _Sic. Lege_, ancipites. [_potius_ accipitres M. R. J.]
[8] _Id est_, pugiones, =daggers=.
[9] _Potius_, Siciliae.
[10] _Sic. L._ incautius.
[11] _Sic. L._ aspiceret.
[12] _Sic._
[13] _Sic._
[14] _F._ uterinis.
[15] _Sic. Potius_, Jaspero.
[16] _Sic. L._ artissimam.
[17] _Sic._
[18] _L._ cara M. R. J.
[19] _Sic._
[20] Cicestriae M. R. J.
[21] _Sic. L._ admonuit.
[22] _An_, intentus?
[23] _F._ quoniam.
[24] _Sic._
[25] _F._ quam.
[26] _Sic, perinde ac si_ transegerat _reponend. esset_. _Rectius tamen
forsitan_ transigeret.
[27] _Sic, pro_ omnia.
[28] _Sic. F._ certos.
[29] _Sic._
[30] _Sic._
[31] _F._ ei.
[32] _Sic._
[33] _Sic. Sed delend. ni fallor._
[34] [_Sic. qu._ necem M. R. J.]
[35] _Sic. pro_ sica.
[36] _Sic. F._ quadrupedis.
[37] [=pr]iales.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account