Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notesBlakman, John
History
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes
Blakman, John
Great Britain -- History -- Henry VI, 1422-1461; Henry VI, King of England, 1421-1471
Praeterea, de coelestibus sacramentis, eidem regi ostensis, silendum
esse non puto. In turri enim Londoniarum detentus, interrogatus erat a
quodam sibi capellano erga festum Paschae, quomodo anima ejus concordaret
in hoc sacratissimo tempore cum instantibus suis tribulationibus
inevitabiliter emergentibus? Et respondit rex dicens, _Regnum
coelorum, cui me semper ab infantia mea devovi, appellans exposco. De
regno isto transitorio & terrestri non magna nobis cura est. Cognatus
noster de Marchia se interponit, ut sibi placet. Hoc ipsum tantummodo
requiro, quatinus sacramenta Paschalia & ecclesiastica cum aliis
Christicolis in die coenae recipiam, ut moris nostri est,_ unde &
propter nimiam suam devotionem, quam ad Deum, et ad ejus sacramenta,
semper habuerat, non incongrue videtur, quod coelestibus sacramentis
fuisset saepius illustratus, & in suis tribulationibus consolatus. Fertur
enim a nonnullis secretioribus sibi personis, quibus solebat secreta sua
reserare, quod frequenter viderat Dominum Iesum in manibus celebrantis
tractatum in forma humana ei apparere sub sacramento. Dixerat iterum
apud Waltha[=m] olim existens cuidam in secretis, aliis tamen a retro
hoc audientibus, de multiplici revelatione Dominica sibi facta per tres
annos continuos in festo sancti Edwardi, quod in vigilia Epiphaniae
accidit de gloria Domini, in effigie humana apparentis, de ejus corona,
& de assumptione beatae Mariae in corpore & anima ostentione.
Item de absentia sacramenti a pixide, dum per quoddam equitaret
cimiterium, propter quod desiit a veneratione solita sacramenti, ut
supra habetur.
In ipso etiam arcto guerrarum discrimine in boriae partibus, deficiente
ad tempus pane commilitonibus vel turbis suis, dicitur ab inde
venientibus, quod de exigua [B III _b_] tritici annona meritis ejus et
precibus a[40] Deo multiplicati fuerant panes, ut querentibus[41] et
petentibus sufficientia cum superfluo respondebat suis, ceteris vero
suis hostibus penuriam panum patientibus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account