Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes — John Shaqi
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notesBlakman, John
History
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes
Blakman, John
Great Britain -- History -- Henry VI, 1422-1461; Henry VI, King of England, 1421-1471
Scriptum est, quod neminem laudabimus ante mortem suam, sed in fine erit
denudatio operum ejus, unde, cessante jam omni impedimento verae laudis,
Quia coeli gloriam Dei omnipotentis enarrant, & omnia quae fecit
Dominus ipsum in factura sua laudant, idcirco in laudem Dei &
serenissimi principis regis Henrici. VI. corpore jam defuncti, quem
licet minime peritus laudare anticipavi, aliqua tractare necessarium
duxi. Maxime quia sanctos Dei laudare, quorum in cathologo istum puto
regem eximium, ob sancta sua merita quoad vixit per eum exercitata,
merito computari, omnipotentis Dei laus est & gloria, ex cujus
coelesti dono est, ut sancti sint. De praenobili ejus prosapia, quomodo
scilicet ex nobilissimo sanguine & [A II _b_] stirpe regia antiqua Angliae
secundum carnem progenitus erat, et qualiter in duabus regionibus,
Angliae s. & Franciae, ut verus utriusque regni heres coronatus fuerat,
tacere curavi, quasi manifestum & notum. Maxime propter casum ejus
infaustissimum, qui eidem inopinate postea evenit.
_Virtutum ejus commendatio._
Verum ut de virtutibus non paucis istius regis, quibus Deus omnipotens
animam ejus insignivit, aliquid edicam, &[3] pro modulo meo Deo propicio
prout noverim, & ex relatu fidedignorum, quondam ei assistencium,
didicerim, propalabo. Fuerat enim, quasi alter Job, vir simplex, &
rectus, Dominum Deum omnino timens, & a malo recedens. Erat autem vir
simplex, sine omni plica dolositatis aut falsitatis, ut omnibus constat.
Nulli enim dolose egerat: aut falsum aliquod cuiquam proferre solebat:
sed veridica semper exercuerat eloquia. Fuerat & rectus et justus, per
lineam justiciae semper in actis suis procedens. Nulli vero injuriam
facere voluit scienter. Deo & omnipotenti quod suum erat fidelissime
tribuerat. quia decimas & oblationes, Deo et ecclesiae debitas,
amplissime persolvere studuit. simul cum religiosissimo cultu etiam hoc
peregit, ita quod ipse & regalibus infulis trabeatus, diademateque regio
coronatus, tam profundas sibi instituit exhibere Domino inclinativas
supplicationes, ac si fuisset juvenis quispiam religiosus.
_Timor Domini inerat ei._
Quod & princeps iste timorem habuerat filialem ad Dominum, patet in
quammultis ejus actis et devotionibus. Primo referre solebat quidam
Angliae reverendus antistes, se per decem annos confessoris sui officio
functum apud ipsum regem Henricum fuisse. Sed neque per tantum tempus
mortalis alicujus [A III _a_] criminis maculam animam ejus tetigisse
asserebat. O! quanta vigilantia! O! quanta diligentia placendi Deo in
tam sublimi et juvenili persona reperta est! Attendite reges & principes
universi, juvenes et virgines & populi quique, & laudate Dominum in
sanctis ejus. Hunc quoque regem virtute imitamini, qui malum fecisse
poterat & non fecit: sed omnino dum vixit refugit, in quantum potuit,
propter Dei displicentiam, hujuscemodi malum vel noxam.
_Cultor Dei sedulus erat._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account