AD LAUDES.
Dum, Christe, confixus cruci
Agis supremos spiritus,
Fas nos salubri figere
Intenta ligno lumina.
Anguis veneno perfidi
Inflicta nobis vulnera,
Pendentis e celsa trabe
Sanabit aspectus Dei.
Hic nos olympo parturis;
Hic Martyres formas tuos;
Hic ultimo sanctam fidem
Fundas amoris pignore.
Hinc cuncta terrarum, suo,
Regnator ut sedens throno,
Utrinque protensae manus
Virtute divina trahis.
Nos ergo coelestis thronum
Sinas adire gratiae,
Pedemque complexos crucis
Tuo rigari sanguine.
O spes salutis omnium,
Crux vera mundi gloria,
Infixa semper haereas
Imisque regnes cordibus.
Qui Filium tradit, Patri,
Natoque sit laus victimae.
Par sit tibi laus, qui sacram
Succendis aram, Spiritus.
AD VESPERAS.
Vexilla Regis prodeunt:
Fulget crucis mysterium,
Quo carne carnis Conditor
Suspensus est patibulo.
Quo vulneratus insuper
Mucrone diro lanceae,
Ut nos lavaret crimine,
Manavit unda et sanguine.
Impleta sunt quae concinit
David fideli carmine,
Dicens: In nationibus
Regnavit a ligno Deus.
Arbor decora et fulgida,
Ornata Regis purpura,
Electa digno stipite
Tam sancta membra tangere.
Beata cujus brachiis
Secli pependit pretium,
Statera facta corporis,
Praedamque tulit tartari.
O Crux, ave, spes unica;
Hoc Passionis tempore,
Auge piis justitiam,
Reisque dona veniam.
Te, summa Deus Trinitas,
Collaudet omnis spiritus:
Quos per Crucis mysterium
Salvas, rege per secula.
IN COMPASSIONE BEATAE MARIAE.
_Feria Sexta post Dominicam Passionis._
AD PRIMAS VESPERAS ET OFFICIUM NOCT.
Dum spargit aram sanguine
Jesus salutis hostia,
Praesens doloris aemulum
Maria pectus immolat.
Caput cruentum Filii
Matris coronat verticem:
Clavis iisdem figitur
Christus cruci, Christo parens.
O passionis mutuae,
Jesu, Maria, conscii!
Alterna vobis vulnera
Inferre tandem parcite.
Quem vos doletis, noster est
Error, furorque criminum:
Totum scelus fatentibus
Partem doloris reddite.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
AD LAUDES.
Illaesa, te, puerpera,
Non fecerat matrem dolor;
Nascente quem nesciveras,
Orbata sentis Filio.
Dum te salutat ultimum,
Natoque tradit alteri,
Natumque tradit alterum,
In morte Christum parturis,
Non ejulantem cernimus,
Non ungue vellentem comas:
Silensque plus novit pati
Virtus dolore fortior.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
IN TEMPORE PASCHALI,
_Usque ad Ascensionem Domini._
AD OFFICIUM NOCT.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account