Hi sunt, summe Deus, qui tibi militant;
Hi sunt, qui stabiles aedificant domos:
Una docta cohors arma tenet manu,
Muros construit altera.
Vicistis stygias vos quibus haereses,
Haec nos accipimus tela superstites:
His pugnamus adhuc, nec dubio exitu;
His armis quoque vincimus.
Sit suprema tibi gloria, Veritas,
Quae per scripta Patrum, quando foris sonas,
Nullo vocis egens corda doces sono,
Et te mentibus inseris.
PRESBYTERORUM.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.
Quantis micas honoribus,
Coelo Sacerdos addite,
Cum, praemiorum prodigus,
Totum tibi dat se Deus!
Partis labore plurimo
Quot clarus es virtutibus,
Tot fulgurantem gloria
Ornant coronae verticem.
Quos parturisti Numini,
Te filii nunc ambiunt;
Tuoque laetis cantibus
Certant triumpho plaudere.
Christus tuum fit praemium,
Quem consecrasti victimam:
Dehinc aperto Numine
Te pascet esca Coelitum.
Adhuc sacerdos, hostiam
Gratam Deo, nos devove;
Undisque mersos naufragis,
Duc ad salutis littora.
Jesu, Sacerdotum decus,
Jugis tibi sit gloria,
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
AD OFFICIUM NOCT.
Jam satis fluxit cruor hostiarum,
Pristinae cessent holocausta legis:
Christe, quos formas, meliora libant
Sacra ministri.
Elicit flammas Elias ab alto,
Mysta nunc major jubet, et potenti
Obsequens verbo Deus adstat aris,
Hostia factus,
Pingue libamen, novus et Sacerdos,
Orbe jam toto Deus immolatur:
Se manu nostra litat incruento
Funere Christus.
Tale nil priscis Patribus tributum,
Angelis nusquam data par potestas:
Se manu nostra Deus ipse cunctis
Praebet in escam.
Christe, fac semper tua sacra puro
Corde tractemus, manibusque puris;
Caritas aptos tua nos tremendis
Applicet aris.
Luminis splendor, Patris una proles,
Christe, te pronus veneretur orbis,
Qui sacerdotes per Amoris almi
Flamen inungis.
AD LAUDES.
O Sacerdotum veneranda jura!
Ceu vices Christi teneant, salutis
Arbitri, claudunt, reserantque nobis
Atria coeli.
Omne pendentes scelus in statera
Cum reum solvunt, Deus ipse solvit;
Cum ligant sontem, Deus ipse sontis
Vincula nectit.
Quam manus morbis adhibent peritas!
Cum secant, semper pia dextra caedit;
Cum fovent, semper pia lenit ungens
Vulnera dextra.
Verba dum promunt, populos fidelis
Excipit vocem, cupidus doceri;
Nempe divinae sacra verba legis
Mente recondunt.
Irruens prompti cohibere fulmen,
Stant ab adverso, Dominumque placant,
Vindices in nos quoties ab alto
Depluit iras.
Dum Sacerdotes tua sacra tractant,
Christe, fac sacris quibus applicasti,
Consonent mores, populique fiat
Forma Sacerdos.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account