Luminis splendor, Patris una proles,
Christe, te pronus veneretur orbis,
Qui Sacerdotes per Amoris almi
Flamen inungis.
ABBATUM, MONACHORUM, ET ANACHORETARUM.
AD PRIMAS VESPERAS.
Felices nemorum pangimus incolas,
Certo consilio quos Deus abdidit,
Ne contagio secli
Mores laederet integros.
Ut te possideant, quem sitiunt Deum,
Urbes, regna, suos, se quoque deserunt:
Totus viluit orbis,
Dum coelestia cogitant.
Nudi, prompti, alacres, liberi ab omnibus,
Ad luctam pugiles ocius advolant;
Ut vastum mare tranent,
Prudentes onus exuunt.
Aeternas ut opes, certaque gaudia
Securi rapiant, omnia ludicra
Sano pectore temnunt,
Confisi melioribus.
Illis summa fuit gloria, despici;
Illis divitiae, pauperiem pati;
Illis summa voluptas,
Longo supplicio mori.
Fac nos, summe Deus, quae patimur mala
In poenam scelerum ferre libentius;
Et tellure relicta,
Immortalia quaerere.
Aeternus sit honos ingenito Patri;
Sit par unigenae gloria Filio:
Sacri nexus amoris,
Laus compar tibi, Spiritus.
AD LAUDES.
Pro Coenobita.
O pulchras acies, castraque fortia,
Quae spes, una fides, unus amor regit!
Omnes lege sub una,
Uno sub duce militant.
Heu! quantis rapiunt astra laboribus!
Pusant perpetuis questibus aethera,
Per jejunia longa
Vires corporis atterunt.
Abbatum, etc.
Votis unanimes, vi quoque fletuum
Instant, et socias ingeminant preces
Et concordibus armis
Vim coelo simul inferunt.
Haec vis grata Deo: sic amat optimus
Vinci per lacrymas, per gemitus, Pater:
Sic duris reseratur
Coelum conditionibus.
Fervent quando die cuncta tumultibus,
Altum turba silet: cetera dum tacent,
Hi per cantica rumpunt
Noctis longa silentia.
Exercet vigiles continuus labor;
Incumbunt operi non resides manus;
Tellus culta colonis
Victum suppeditat suis.
Quin regina sui mens quoque subditur,
Rectorisque studet nutibus obsequi:
Nil servat sibi juris,
Capto liberior jugo.
Aeternus sit honos ingenito Patri:
Sit par unigenae gloria Filio:
Sacri nexus amoris,
Laus compar tibi, Spiritus.
Pro Anachoreta.
Quid tu, relictis urbibus,
Mortalium consortia
Timens fugis? quid tu vides,
Solusque tecum cogitas?
Mentis volatu libero,
Percurris aeternas domos;
Et quae negas mortalibus,
Transfers Deo commercia.
Praesens choris coelestibus,
Sacro quietus otio,
Totus tuendo Numini,
Totus colendo tu vacas.
Quam pura, qui te diligunt,
O Christe, libant gaudia!
Te propter antris abditos
Sinu recondis in tuo.
Aeterna laus et gloria
Uni sit et trino Deo,
Terrena qui calcantibus
Se prodigus dat praemium.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account