Pro non Martyre.
Vos O virginei cum citharis chori,
Agni deliciae, pars gregis optima,
Sponsum virgineo progenitum sinu
Puris tollite laudibus.
Haec est sacra dies, obvia qua suo
Cum plena rutilans lampade jungitur
Sponso, stansque throno proxima concinit
Virgo cantica Virgini.
Solo digna Deo conjuge, respuit
Mortales thalamos: ut semel obligat
Sese fida suo, quem bene deperit,
Ultro se Deus obligat.
Purum ne maculent pectus imagines,
In se tota sui corporis immemor
Mens sese recipit; nil oculi vident,
Surdis nil sonat auribus.
Aegro vix sua sunt pabula corpori,
Ardet mille modis ante diem mori:
Quidquid mors rapiet, jam sibi praeripit;
Unus fit Deus omnia.
Fac, o Christe, tuae Virginis aemulos,
Hac nos ire tibi qua graditur via:
Qui gens sancta sumus, moribus integris
Fac soli tibi vivere.
Da te, summe Pater, tollere laudibus
Da te, Christe, sequi, laurea Virginum:
Fac incensa tuis, Spiritus, ardeant
Flammis frigida pectora.
AD OFFICIUM NOCT.
Pro Martyre.
Virginum robur, Deus, atque custos:
Sexus imbellis, medios per enses,
Dum faves, quas non superat virili
Pectore mortes!
Pro tuis aris animosa Virgo
Molle dat poenis lacerare corpus:
Non suos sentit, memor o! tuorum,
Christe, dolorum.
Non graves plagae, validi nec ictus
Integram possunt violare mentem:
Quin sacri crescit magis obstinatus
Ardor amoris.
Sponsa dilecto placitura Sponso,
Despicit ruptum laniata corpus:
Est suus truncis honor et venustas
Est sua membris.
Omnis a recto fluit ille splendor:
Christe, sic olim cruce tensus alta,
Obsequens Patri, laceros placebas
Horridus artus.
Summa laus Patri, genitoque Verbo;
Et tibi compar, utriusque Nexus:
Fac tibi semper placeamus uni
Moribus aequis.
Pro non Martyre.
Coelestis aula panditur:
En sponsus; omnes obviae
Exite Sponso Virgini,
Exite, sponsae Virgines.
Haec nuptialis est dies,
Quae, longa post suspiria,
Dat omnibus, dat singulis
Jam plenius frui Deo.
Quae casta vobis gaudia,
Quos afflet ignes, dicite:
Ab ore cujus purior
Torrens voluptas effluit?
Hunc propter unum viluit
Superba regum purpura:
Dotata quae sponso Deo,
Quid Virgo terris ambiat?
O virginales nuptiae,
Per quas caro fit spiritus!
O dulce vinclum, jungitur
Quo mens Deo, menti Deus!
Sit laus Patri, laus Filio
Sit par tibi laus, Spiritus,
Divina qui perennibus
Firmas sigillis foedera.
AD LAUDES.
Pro Martyre.
Quid sacram, Virgo, generosa Martyr,
Ambiunt frontem duplices coronae?
Nempe non unum gemino reportas
Hoste triumphum.
Mollior fregit neque te voluptas;
Impotens flexit neque te tyrannus:
Tu graves poenas, pariterque blandos
Vincis amores.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account